Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

qui sint illi, supra ait dicens: et serui eius seruient ei, hoc est: domini facient uoluntatem. nunc enim non omnes seruimus; cum autem tradiderit regnum deo et patri, tunc erunt subiecta omnia ei qui sibi uniuersa subiecit, adquirens omnium fidem per. unigeniti passionem. subiectio igitur mentium facit sedulam seruitutem.

ergo cum omnes crediderint in dominum Iesum, tunc uniuersa deo seruient, ut sit deus omnia et in omnibus. nunc autem non omnes serui dei, quia plerique serui peccati; qui enim peccatum facit, seruus est peccati. dominus autem non uult cum aliis consortium habere dominatus; permanet ergo dies praesentibus. potuit dicere \'permanebit\', sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse uidentur in spiritu.