Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
oritur sol iustis, occidit autem iniustis; oritur tranquillitati piae mentis, occidit iracundiae. unde ait: sol non occidat super iracundiam uestram. hinc potest colligi, quia isdem oriatur et occidat, quorum et uitia sepeliat et inluminet gratiam. mortuus est enim peccato, ut deo uiueret, hoc est: peccato sumus in illo mortui, ut deo in perpetuum uiueremus. uide ipsum mysterium praenuntiatum: e t
oritur inquit, sol et occidit et in locum suum trahit. hoc est quod ait dominus: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum. traxit enim ad se omnium studia, ut uel peccata nostra crucifigeret uel bonum ingenium ad iustitiam prouocaret. aduerte quemadmodum trahat ad se: pater, uolo ut ubi ego sum et isti sint mecum, et ad latronem ait: hodie mecum eris in paradiso. aduerte quomodo omnia trahat: exaltatus est cruce et totus credidit mundus.
Ipse oriens, inquit, uadit ad austrum et gyrat ad aquilonem, ille utique oriens, qui ait: oriens nomen est mihi, qui semper oritur piis, numquam occidit. ipse oriens populo Hebraeorum ad austrum iuit, ad molliorem populum luxuria magis feruentis corporis lubricum quam impietatis inmanitate praedurum, aut certe ad nobiliorem plebem, quae erat genus electum uindicans sibi patriarcharum prosapiam. sed quia perseuerabat in uitiis nec emendabat errorem, ideo sol iustitiae gyrauit ad gentes, quae ante eloquiis caelestibus defraudatae inmanes et ignobiles habebantur;