Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt. qui autem pauperes erant populi nationum, iam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: edent pauperes et saturabuntur. audierunt enim dicentem: abundantes in omni bono, non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed i n omni uerbo, inquit, et cognitione, et alibi ait: in diuitiis simplicitatis.

hae diuitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem adferre non possunt. qui autem habuerit abundantiam spiritalem, huius terra fructifera stat in saeculum bene fundata radice uirtutum, uel anima utique bonos germinans fructus uel caro uel is cupiditatibus mobilis ad prolapsionem.