Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ideo enim addidit: argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum s eptuplum, ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes domini pecuniam atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes, ut Christo digne sentire uideamur, qui ait: nolite thesaurizare uobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminat, sed thesaurizate uobis in caelo.

Thesaurus tuus est fides pietas misericordia, thesaurus tuus Christus est. noli eum aestimare de terris, hoc est de creaturis, quia dominus totius creaturae est. maledictus, inquit, homo qui spem habet i n homine, sed mihi salus per hominem uenit. uide tamen quid scriptura uetus dixerit: et homo est, e t quis cognoscet eum? ille igitur homo non humana mihi, sed diuina potestate omnia peccata donauit, deus in corpore dominus Iesus, mundum reconcilians sibi quem redimebat a culpa.