Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Samuhel, in Dauid, Helia, Heliseo et in illis septem milibus uirorum, qui non curuauerunt genua Baal. sed quia posterior suboles Iudaeorum a patrum moribus deuiauit, recessit ab illis ueritas et ad ecclesiam uenit. recessit enim ab illis, quando dixerunt de domino Iesu: tolle tolle, crucifige eum; tradiderunt enim ueritatem et elegerunt iniquitatem. omnes ergo aliae generationes ueritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent ueritatem.

sola ecclesia ueritatem pio affectu possidet, quia generatio Iudaeorum, quae ante eam possidebat, amisit. populus ergo Iudaeorum prior fidei generatio et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adulescentiae stare non potuit. populus autem christianus fidei secunda generatio, ideo robustior et uenerabili maturior senectute. illa generatio legis, haec gratiae. unde et alibi ait: in generationem et generationem adnuntiabit ueritatem tuam.