Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
si enim dormias et cor tuum non uigilet, discedit antequam pulset, si cor tuum uigilet, pulsat et aperiri sibi ianuam poscit. habemus ergo animae nostrae ianuam, habemus et portas de quibus dictum est: tollite portas, principes uestri, et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. est ergo et caelum in his in quibus portae sunt aeternales.
si has fidei tuae portas uelis attollere, intrabit ad te rex gloriae triumphum portans propriae passionis. habet etiam iustitia portas. nam etiam de his legimus scriptum dicente domino Iesu per prophetam suum: aperite mihi portas iustitiae, et infra ait propheta Dauid: lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Sion, quoniam confortauit seras portarum tuarum.
Est ergo anima quae habet ianuam, est quae habet portas. ad hanc ianuam uenit Christus et pulsat, pulsat et portas. aperi ergo illi; uult introire, uult sponsam inuenire uigilantem. noli bono [*](1 cf. Mal. 4, 2 6.7*Caat. 5, 2 15 cf. Cant. 5, 2 18*Ps. 23, 7 24 Ps. 117,19 25 Ps. 147,1—2 (12—13) ) [*](1 cottidie GM 4 fides est NPav rubusta A eommuniet AOR 5 et om.0 6fratruelis 0 10 dei Mm20 11 caput eius repletum estO 14 sponsas uenerit av 15 nigilat a 16 uigilat MNOmPRm1 pulset a 18 principis A 19 uestras GMNOciv 20 ergoj enim M 23 iustitiae P 24 Iesu om.a 26 syon NOPa 28 ergo om.AB pr. habet om.N ianua N 30 uult] add. ergo a noJij add. s-go Ta ) [*]( 17* )