Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Uides igitur quod uerbum deus et otiosum prouocat et dormientem excitat. qui enim uenit et ianuam pulsat, uult semper intrare. sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet. pateat aduenienti ianua tua; aperi ianuam tuam, expande gremium tuae mentis, ut uideat diuitias simplicitatis, thesauros pacis, suauitatem gratiae. dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae quae inluminat omnem hominem. et illud quidem uerum lumen omnibus lucet;