Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
in superioribus hic propheta, ut legimus, postulauit, cor sibi prudens dari orauit a domino filius huius Salomon. qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intellegit seriem subditorum uersuum atque uirtutem. unde et alibi inuenimus \'cor solum\', id est uel singulare uel quod nulla inlecebra saeculi huius inpediat et carnis possit interturbare sapientia. qui autem habet cor, seruat mandata dei, quemadmodum legisti de Maria, quae conseruabat omnia domini saluatoris in corde suo uel dicta uel gesta.