Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid est oculos deficere? de corporalibus dicamus, ut intellegamus de spiritalibus. nonne, quando aliquem desideramus et speramus adfore, eo dirigimus oculos, unde speramus esse uenturum? itaque intenti diu cotidiana expectatione deficimus. sic Anna circumspiciens in uiam sollicitis aduentum filii explorabat excubiis. sic Dauid propheta currentem de proelio positis in turre exploratoribus interrogare de salute filii pater sedulus gestiebat.

sic tenerae uxor aetatis de specula litorali indefessa expectatione uiri praestolatur aduentum, ut, quamcumque nauem uiderit, illic putet coniugem nauigare metuatque, ne uidendi gratiam dilecti alius anteuertat nec ipsa possit prima dicere: \'uideo te, marite\', sicut Anna dicebat ad filium: uideo te, fili, amodo

libenter moriar, mortis uidelicet dolorem exoptati conspectus suauitate non sentiens. ergo ut illa, quae aduenienti uiro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus semitas uiantis aut pedum uestigia legit, sic propheta curis exutus saecularibus interiorum oculorum in uerbum dei peruigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum re-