Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

disce autem etiam exemplo defectionem istam nimiae esse cupiditatis: concupiscit, inquit, e t deficit anima mea in atria domini. ante concupiscens, inquit, et quasi totam se effundens in concupiscentiam longo fine suspensa defectione dissoluitur. denique quomodo deficiat anima in salutare dei, Hieremias docet: et factum est, inquit, in corde meo ut ignis ardens flammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique et ferre non possum. hoc igitur inflammatus desiderio ait Dauid: defecit in salutare tuum anima mea, et in uerbum tuum speraui.