Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hinc ergo colligere possumus quid sit: defecit in salutare tuum anima mea. etenim spiritui adhaerens anima deficit ab en quod est anima et fit unus spiritus, quoniam qui adhaeret domino unus spiritus est. itaque sanctus
et timens dominum nescit aliud desiderare nisi salutare dei, quod est Christus Iesus. illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit uiribus, illum gremio mentis fouet, illi se aperit et effundit et hoc solum. ueretur, ne illum possit amittere. itaque quanto maiore desiderio exercitata fuerit anima cupiens adhaerere salutari suo, tanto magis deficit.
ergo ista defectio inminutionem quidem fragilitatis. sed adsumptionem uirtutis operatur. denique ipse alibi [*]( 11 cL Tob. 10, 4 (3) sqq. 17 Ps. 118, 81 19 I Cor. 6, 17 21 cf. Luc. 3, 6 23 gremio fouet = Uerg. Aen. 1, 718 ) [*]( 1 fines Pml 2 defecit NPmlRml 3 propterea N propria 0 proprior PmlR 4 absenslt A dilectio AR quo Aa 5 qui NPm2v quem 0 quae eee. a 6 longior 0 istud Av id in ras. R 7 ergo Ofn.AR unumquemque in id v 9 reciperit PmlRml 11 deficiet AR 14 amor] maior M 15 eo] add. ampiius 0 expectaates Mtnl quodam AGPmlRml 17 deficit 0 19 deficit 3/A OPm2av defecit cet. 21 dominum] deum av 22 in om O 23 uiribus] add. in Mml illi] ille PR effudit PmlR 25 salutare GmlRml saluatoriy Pa 26 suo om.Gml defecit Pml defectio] add. non Gtn2 Mm2P<m2, cf. lin. 16 et p. 236,17 inmunitionem Rml quidem] quandam Pm2 27 ipse om.O )