Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
totis studiis migrare quod diligat. illud cogitat, illi adhaeret, illud personat quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur, ut si mater filii expectet praesentiam, quemadmodum expectabat Tobiae uxor filium peregrinantem deficiens a desiderio et in angustiis constituta et tamquam resoluta uiribus. quid enim aliud nisi defectum quendam eius uerba significant ? sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit et, quo diutius abest qui desideratur, eo expectantis desideria maiore quadam ui amoris ignescunt. caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur.