Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ldecque et trecentas uuipes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem se praedicatione commendare desiderant, sed mysterium eius tenere non possunt, qui hac praedicatione composita et falsa atque simulata urere magis fructus conantur [*](11 cf. Matth. 5, 28 15 cf. Ps. 118,87 17*Luc. 13,32 18*Matth. 8,20 21 cf. Iudd. 15, 4-5 ) [*](def. A) [*](1 uiuensdeoM 2 utique om.O 4 mandatorumNa 6 intelligire Pml 10 declinandum Rml 11 locutus est iesus (om. dominus) 0 coneupi- scendam M 13 studea Rml qui R 15 sint GMmlPRTa de om~NT quod om.O 16 eum] me 0 18.20 fraudolenfcer Rml intenogare 0 21 unde Ov 23 aliophilorum GMNOPa allofilorup R inproui Mml fraudolenti Rml 25 autj at Mml ac OT religiosa a 29 exurere ex uere jV )

252

alienos, cura utique uera crux domini non exurat aliena merita, sed fecundet. meritoque scriptum est in Canticis canticorum. prendite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, ut uineae nostrae floreant. quo ostenditur, quod uel dominus Iesus uel ecclesia fraudulentorum dolos a uineis suis exterminandos esse praecipiant, ne pauxillulis uineis noceant, quia adultis iam uitibus nocere non possunt. haereticus enim inperfectum temptare potest, non potest subplantare perfectum.

XII. LITTERA LABD.

Labd littera duodecima incipit, cuius interpretatio \'cor\' uel, ut alia habet interpretatio, \'seruo\'. unde uidetur admonere uel prudenter haec intellegenda uel sollicite seruanda praecepta. nam hoc primus statim uersiculus admonet; cor etenim sibi mundum creari

in superioribus hic propheta, ut legimus, postulauit, cor sibi prudens dari orauit a domino filius huius Salomon. qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intellegit seriem subditorum uersuum atque uirtutem. unde et alibi inuenimus \'cor solum\', id est uel singulare uel quod nulla inlecebra saeculi huius inpediat et carnis possit interturbare sapientia. qui autem habet cor, seruat mandata dei, quemadmodum legisti de Maria, quae conseruabat omnia domini saluatoris in corde suo uel dicta uel gesta.