Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique uiuificari se ante poscit a domino et postea custodiam testimoniorum caelestium pollicetur; non enim communis haec uita custodit caeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis. possumus etiam sic intellegere: quia iam propheta quae erant legis agnouerat, optat aduentus dominici misericordiam, ut accipiat praecepta quibus lex adimpleatur, ut non solum adulterium sciret esse uitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam.