Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Ideoque, quia solum sibi deum profuisse cognouit, preces ad dominum dirigens ait uersu sequenti: secundum m isericordiam tuam uiuifica me, et c-usto d iam testi m onia ori s tui. quam uiuificationem sui postulet, supra diximus, quia non id precatus est quod habebat, sed quod desiderabat, id est ut uiueret in aeternum, intellegens uitae beatitudinem in hce
fluctuanti et infido nobis corpore esse non posse, cuius inbecillitas propositum animae derelinquat. opus est ergo dei misericordia, ut continua et perpetua sit in hoc corpore uiuificatio, ut cotidie iustus deo uiuat peccatoque moriatur. si enim culpa moriatur in nobis, [*]( 5 cf. Ps. 72,2 8 cf. Ps. 72,14 9*Hebr. 12, 6 20 Ps. 118, 88 22 cf. p. 46, 6. 68, 14. 97, 8. 107, 24. 130, 3 ) [*](def. A) [*]( 2 iste v 3 sulfurea 0 sulphorea Rml usit OmlP 4 dauit JIml se esse v 5 pedes suos motos O 6 saecularis Mml 7 locum M 9domiuusI add. omnem filium v 11 eo om.Ov 14 reliquit Na 15 spiritalis Pml ingentes A 17 constitutis T bene 11 18 oblata Rml domini MO (s.l. )v 19 ideo MRav 20 sequenti] add. VIII P 22 postulat GMmlNOP postolet Rml 26 dei ergo GM dei om.N misericordia dei av 27 continua] add- sitO sit del. 0 ut] quo a, om.GM cottidie GM deo iustus O 28 niuatp. 251,1 deo om.N )
Denique uiuificari se ante poscit a domino et postea custodiam testimoniorum caelestium pollicetur; non enim communis haec uita custodit caeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis. possumus etiam sic intellegere: quia iam propheta quae erant legis agnouerat, optat aduentus dominici misericordiam, ut accipiat praecepta quibus lex adimpleatur, ut non solum adulterium sciret esse uitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam.