Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis iusti pietas confirmaretur; cito enim fides inexercitata languescit et crebris otiosa temptatur incommodis. remissas excubias callidus insidiator inrumpit, adsuetum autem bello uirum externa fraus instruit et ad gloriosae prouehit palmam uictoriae. pax ergo fideli corruptelae materia est.