Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

conticescat igitur perfidia quae tramitem ueritatis non nouit, quae dei praecepta non seruat. cur enim per os suum adsumunt peccatores euangelium ueritatis, in quorum ore ueritas non est ? omnia autem praecepta dei ueritas, Christus autem ueritas. non est ergo Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: os tuum abundauit nequitia et lingua tua concinnauit dolum;

lingua enim, quae uult adstruere mendacium, dolum utique nectit adsertis. sed huiusmodi fur est et cum fure concurrens. multi enim fures sunt, qui uerbum dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem, et Patrimonium quoddam cae-

lestium scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi conpendia colligentes dolo magis quam ueritate quaesita. sed ni sunt qui miscent aquam uino tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem dei et insincerum proferentes, quicquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint, et ideo aliena loquuntur a lege. unde bene eos propheta refugit atque reprehendit, sciens quid praescripto legis acceperit.