Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta ostendens gemitus et humilitatem plebis ait: omnis populus eius ingemescentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam, ut reficiant animam. uide, domine, et aspice, quia factaest sine honore. ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curuetur, quo possit citius ad domini peruenire misericordiam.
Ideoque, tamquam curuatus multo amplius anima ac mente quam corpore, exorsus est Dauid dicens: defecit in salutare tuum anima mea, et i n uerbum tuum spero. non usitatus sermo nos capiat, ut tamquam corporeae fatigationis defectionem huiusmodi iudicemus. neque enim hoc solum dixit: defecit anima mea, sed: defecit in salutare tuum.
itaque ut de usu capiamus exemplum, si uerbi gratia dicamus: \'defecit ille m illam\', uidetur exprimi hoc uerbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit. et quicquid est quod uehementer expetimus, nisi eius maturiorem habeamus effectum, id nos uidetur longa quadam intentione lassare.
amor inpatiens die noctuque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differantur, ipsa deficit expectatione, dum sperat; in quo [*]( 2*Thren. 3,31-33 10 *Thren. 1, 11 17*Ps. 118, 81 21 Ps. 118, 81 ) [*]( 1 etiametJV 3 repellit AOP reppellet M reppellit R 4 humiiiabitur todd. praeter 0 5 non om.N 6 repulit NOav 7 bonum] add. est s.l.R 8 item AMmlR 10 omnes populi M ingemiscentes ANORm2av 12 et eras. M 14 qua 0 15 peruenire ad domini AR 16 hac A 17 exhorsus R dicens] add. I GPR salutari tuo NPa 18 supersperaui N speraui Tav 19 eorporeas MNTa fatigationes NPtnlTa 23 deficit M 26 id] in codd. praeter 0,a; del. M jort. recte longua Pml intensione b lassari Pm2. 27 nocteque v 28 defecit PmlRml )