Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
non ergo uacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum iustificationum, ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae conprimam; moriendum est enim mundo, ut uiuamus deo. si autem uiuamus carni, mors utique est carnis prudentia; uiuere non possumus deo, quia inimica deo carnalis ista sapientia et uita est saecularis.