Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et bene peccatum gelicidio conparatur. sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem, sic culpa nulli prodest usui, nulli operationi, et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat. bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio, ut possim non obliuisci iustificationes domini, ut earum liquore per- fusus refrigeret omnis feruor internae cupiditatis.
non ergo uacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum iustificationum, ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae conprimam; moriendum est enim mundo, ut uiuamus deo. si autem uiuamus carni, mors utique est carnis prudentia; uiuere non possumus deo, quia inimica deo carnalis ista sapientia et uita est saecularis.
Sequitur uersus quartus: quot s un t dies serui t u i ? qu and o f aci e s mihi de per s equentibus me iudicium? potest sic accipi: quot sunt dies serui tui?, quasi dicat: \'quanti sunt dies humani, quantum tempus, quantum spatium? cur inuidetur tam breui uitae, ne tranquillo cursu istius saeculi perfruamur ? cur in breui spatio tam multi persequentium nos laquei tenduntur? adsit iam iudicium in quo poena est perfidorum, in quo persecutoribus digna impietatis suae pretia redduntur.
uel sic: \'quo usque insultare poterunt, quo usque inequitare, qui nos diuersis modis quaerunt adfligere?\' non serus erit terminus; etenim quasi propheta celeritatem transcurrendae istius uitae non annorum, sed dierum aestimatione subducit dicens: quot sunt dies serui tui? et bene \'dies\' dixit, ut non solum moras annuas prophetica uisione transcurreret, uerum etiam splendidum sibi uitae huius curriculum uirtutum lumine declararet.
meritoque securus ait: quando facies mihi de persequentibus me iudicium? mihi, inquit, iudicium de persequentibus [*](9 cf. Rom. 8,12.6 13.28*Ps. 118, S4 15.24 Ps. 118, 84 ) [*]( 2 nulli culpa 0 4 mihi] add. est Ta 5 ut] et a licore Pm1 6 interrenae (in del.) N 8 luxoziam Bml 11 est post inimica tr. av,om.A saeenIaris est 0 13 uersus om.NP quartus] IIII GOPR,om.Na quod ANml 15 quod Mml 17 qur A quur P cursum Mml 18 quur P persecuntur NT 19 nobis Mm2 laqueil aJiqui APR iam om.A etiam iam 0 21 inquietare Am2GMNm20au 28 erit om.N 23 propheta quasiiVa transeundaeO 24 aestimationem N quod AM 25 solus Aml, 29 alt. iudicimn om.NT ) [*]( 16* )