Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Utrem autem corpus hoc dici licet ex pluribus locis, tamen etiam inde intellege, quod Adam et Eua, ubi imaginem deposuere caelestis quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes tunicas dicti sunt uestiti esse pellicias; corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa. nec illud absurdum ad intellegendum, quod ita se dicat factum Dauid sicut utrem in gelicidio, eo quod in asperitate licet positus glaciali mortificauerit tamen corpus suum,

ne sentiret hiemis illius asperitatem quam saluator dicit grauem futuram esse fugientibus. sicut enim glaciem non sentit uter, quia pellis est mortui, ita mortuus peccato propheta frigus peccati sentire non poterat, uel certe quod non frangatur necessitatibus nec resistat caro menti, sed mollior ductu animae se inflectat imperiis et in hoc mundi gelicidio non