Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

si autem ita legimus: conuertantur mihi, hoc est: quoniam exercebor in praeceptis tuis, [ut] mihi conuertantur, mihi iam non peccanti, iam non erranti. conuertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiauere peccatis, ut consortio iustorum propheta ad uberius prouehatur et ipse de ea gratia, quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. conuertantur igitur iam non peccante me iusti ad iustum. de testimoniis autem puto iam non opus esse repetere, cum ante iam dictum sit.