Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Plerique autem habent: qui consoletur nos, nec abhorret a uero. instigantis enim aliquem blanda quaedam est exhortatio, quae certantem studio laudis accendat et uelut quadam consolatione demulceat, ne laborum asperitate reuocetur.
Sequitur uersus quintus: ueniant mihi miserationes tuae et uiuam, quoniam lex tua me meditatio mea est. cui lex dei meditatio est, huic praesto sunt misericordiae, ut uiuat in aeternum. quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione diuina? beatus autem qui in lege domini die ac nocte meditatur. sed qui meditatur