Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
non ergo hoc dicit, sed quid dicat consideremus. non uolentis neque currentis hominis perseuerantia est; non est in hominis potestate, sed miserentis dei est, ut possis complere quae coeperis. denique iterum Moysi dicit: quia in hoc ipsum te suscitaui, ut ostendam in te uirtutem meam. colligitur ergo adhortationem diuinae misericordiae deputandam. unde sequitur: ergo cui uult [*]( 14 *Ex. 33.19. Rom. 9,15—16 22 *Ex. 9,16. Rom. 9,17 25 *Rom. 9,18 ) [*]( 1 excipiat Pm2 expectato MmlRa expectat Mm2NP expetat T 2 aliis Rm1 3 dominus aduersa av 4 ista PmlRml 5 nngi v ungui GmlMml eingi cet. a ; t f. tracfal. 12, 28 med. 6 tristieiam Oa trntitiz Pm1 Rml pugaantia NT impugnantiam 0 declinare] decedere A desinere ex designa e R 7 omne (-e N) illudNPav et] ei O, orn. a laboresNT laborisO P Ra adfert GMmZ smaior GM magisOv maioresa 9 ingrnunt O ingerunt APR ingeruntur cet. au 10 uec MN 11 expediendi om O 13 adhortationem Ov misericordiae Mm1NOv misericordia Pml 14 mosi Aml 17 currentes jJml maerantis b 18 dei] add. est Aav uei uelle Rav uel currere Ov atque PR 19 dicit] dixit AOR 21 non est] ailtl. enim Ov miserantis MPmlab 22 iterum um.N mosi Aml 24 igitur a )
Ergo quanto maiores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reseruatur. et tamen, ne cadas atque succumbas, quanto maiores temptationes uideris, tanto magis roga uerbum dei, ut adhortationem tibi adferat, sicut rogauit et Paulus, qui ait: be nedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater misericor diarum et deus omnis consolationis, qui nos exhortatur in omni angustia, ut possimus et ipsi consolari eos qui sunt in omni tribulatione per exhortationem qua et ipsi aduocamur a deo. quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat etiam consolatio nostra.