Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

alius enim humiliatus aerumnis posceret, ut circa eum temptamenta desinerent et sedare aduersa dominus dignaretur, ne tribulationum procella in eum saeuiret; iste autem tamquam athleta fortis et patiens, qui exerceri et ungi animam suam tribulationibus nosset, non tristia dimouere, non inpugnantia declinare desiderat, non illud omne desinere quod fatigationem et laborem adferret exposcit, sed maioris in tempore laboris sui aduersus temptationum procellas dari sibi uerbum consolationis exposcit, ut possit forti quae ingruunt mente tolerare, ne aliqua maestitiae perturbatione lassetur. in eo igitur obsecrat misericordiam dei, ne auxilio destitutus expediendi coeptam militiam derelinquat.