Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui te percusserit in maxillam praebe ei alteram. et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est plebis Iudaicae ecclesiam non aliter esse saluandam nisi per euangelii disciplinam, ut, cum coeperit euangelii praecepta seruare et operibus implere mandatum domini Iesu, tunc iugum captiuitatis de suae animae ceruice deponat, cum se subdiderit iugo Christi.
Et satiabitur, inquit, in obprobriis. non dixit: \'subibit obprobrium\'; facile est enim unam aut alteram contumeliam sustinere. addidit: satiabitur in obprobriis, quo facilius domini moueat misericordiam obprobriorum conplurium deformitate miserabilis.
quod utique ex libro Regnorum potes intellegere. quippe cum conuiciaretur Semei filius Gera sancto Dauid, uirum sanguinarium appellans, et malediceret ei, quando fugiebat filium suum Abessalon parricidalia ad tempus [*]( 4.13*Lue. 6, 29 8.20.22*Thren. 3, 30 ) [*]( 1 sanabitur Mml 2 sepulturae Mm2NPm2Ta, add. fissuram GM fossura NPRT fossuram a, cf. p. 206,1 3 pacienti 0 in] et in ex ait in Nm2 dominus] add. ait N 4 insignem MRml 5 marilla Rm2 6 et om. 0 iniuria N iniuriae T 7 nec dum OR ferire] add. potens iniuriam faceret, indicium humilitatis non exhiberet (-ent o) Tm2a est indicium T 8 destituta] add. eratO 9 inquid M percntienti inquitN 12 ut-13 percusserit om. N ut om. M illut Pml euangelium M cumpleatur Rml 14 profetiee R 15 seruandam GMOav 18 subderit Rml 21 subiuit Pwtl enim estO 22 sustinere] add. sed (ex si m2) M,v 23 dominus Mv 24quam plnrium 0 miserabOes Rtnl ex] de O 25 potest GMmlPmlR iera NT 26 ueram Mml sanguinumO sanguinarum Rm.1 27 absalon NOP Rm2a )