Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sed aderit ille, qui dicat: esuriui et non dedistis illum manducare, sitiui et non dedistis mihi bibere, aeger eram et non uisitastis me. et quanto ista leuiora sunt, quam si dicat: \'iniurias mihi fecistis, nudastis me, uerberastis me\'! quem si quis interrogauerit: \'quando tibi iniurias fecimus, quando spoliauimus, quando etiam uerberauimus ?\', dicet: quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. propterea caueamus diligentius, ne cui uel minimo contumeliam inrogemus, ne ipsi domino in illis minimis contumeliosi fuisse uideamur. [*]( 1 *Matth. 25, 35. 40 7 cf. II Cor. 4, 18 14 *Prou. 17, 5 16 *Matth. 25,42-43 22 *Matth. 25, 45 ) [*]( 1 pauperem APmlR dedisti R 3 cuius Mm2NOav et eius AGMmiPR 4 coronat Rni2 contemseritA imperatoris om.AG imperatori om. PR 6 pr. dei] domini AR imaginem dei N 7 pr. uidemus P quod utique NPT non om.N 10 iis v 13 quod has] quas NTa has] Per has 0 ad Pm] in imaginem PmZRm2 imaginum A imagini GMNT imagines 0 imaginem PmlRml dei imagini av congeramus v 14 imaginem dei NOav 15 exacerbat] irridet Nin2,om.Nml 16 dicit Mml dicet 0 17 manducare-mihi om.N 19 quanta 0 quam] quamuis Rml 20 nudastis-23 mihi fecistis om.N 22 dicit OP quamdiu] quando Mm2PTa 24 minimo MOv minimam cel. s contumelias 0 25 contumeliosis Rtal )
Qua ratione autem dixerit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, ipse exposuit dicens: quia in uerba tua supersperaui. hoc est dicere: intus me uiderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexerunt, ubi spem adsumpsi de tuis uerbis, ubi tua uerba percepi. beati ergo et qui uident iustum et laetantur, quia sperant in dei uerba. quam multi autem sunt qui oderunt iustos, quia perscrutantur dei uerba qui iusti sunt, et cum aliquos doctos audiunt impii eos propter doctrinam uitare consuerunt!
Sequitur uersus tertius: agnoui, domine, quoniam iustitia iudicia t u a, et in ueritate t u a h humil ias ti m e. qui potest intellegere quae sunt diuinae prouidentiae, utitur eo sermone quo usus propheta est sanctus Dauid, quia omnia iudicio dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut diues, ut pauper sit, ut moriatur iuuenis uel senex. si quis intendat scripturis diuinis, intellegit haec fieri iudicio dei;
nihil enim est praeter dei scientiam. exemplum quaerimus? non est absconditum, siquidem Iob numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus aduersariae potestati. dedit enim dominus potestatem diabolo in facultates eius, ut temptaretur, qualem amisso patrimonio haberet affectum; dedit in filios, dedit in corpus eius, ut probaretur, quod non dolore liberorum defunctorum aut cruciatu corporis a constantia mentis anima defetisceret. dominus
quidem nouerat fortem, sed in illo docere atque examinare nos uoluit, utrum imitatores eius esse possemus. denique et Abraham temptauit, quando filium senis unicum sibi petiuit immolari. sciebat [*](1 Ps. 118, 74 2 P*. 118, 74 10 *Ps. 118, 75 19 cf. Hiob 1, 12. 2, 6 25 cf. Gen. 22, 2 ) [*](5 nerba tua AR et mn.Oav 6 i lstum otn.MmlPml quia] qui NT 7 quia] qui Ov 8 dictos MmlR impii eos] impios AR 10 uersus om.NP tertius] III NOP cognoui 0 quia 0 11 iusta GMOav in om AR uerita P 12 me] add. III M 13 est propheta Naro sanctus om-M 14 aut salubre a 19 facultates-20 in om.N 20 diabolo potestatem Mav 22 quod non] num GMNav non P defunctorum dolore liberorum av liberum GMml defunctorum om.M 23 a] a.ut AmlGMNOPR anima] uel ammae GM animae N PR animaeque OTa animique v defecisceret MNPm2R drficeret 0 deficiaceret Pml defecisset Ta descisceret v, add. et 0 niu fortis existeret a 25 possimus ANO 26 senis] eius M petit GMN PRm2a petitur Rml petiit Ov )