Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat cuius imaginem coronauit, et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cuius statuam consputauerit fecisse uidetur iniuriam. gentiles lignum adorant, quia dei imaginem putant; sed inuisibilis dei imago non in eo est quod uidetur, sed in eo utique quod non uidetur.
Uides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus. caueamus, ne coronam imagini detrahere uideamur, quam unicuique Christus inposuit. caueamus, ne aliquid detrahamus his quibus debemus adiungere. sed, quod peius est, non solum non honestamus pauperes, sed etiam dehonestamus destruimus persequimur, et ignoramus, quod has in imaginem dei congregamus iniurias, cum factos ad dei imaginem putamus esse laedendos; qui enim inridet pauperem exacerbat eum qui fecit i II u m.