Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
intellectus praemittitur, ut scientia sequatur; nam nisi quis intellexectus, doctus esse non poterit. doctrinam igitur intellectus facit, non memoria; nihil enim prodest multa legisse, nisi intellegas ipse quae legeris. et in apostolo post manifestationem spiritus sermonem scientiae legisti postea substitutum, ut scias intellectum memoriae praeferendum et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus adfulserit.
Simul humilitatem considera. si propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intellegentiam ? intellectum petit, ut ipse se nouerit et naturae suae possit scire rationem. at illi, qui de rerum natura disputant, caeli scrutantur plagas; qui se ipsos scire non possunt, putant intellegentiam sine dei dono posse concedi.
unde et nos humilitatem debemus adsumere, ne extollamur, si forte unam aliquam de scripturis parabolam cognouerimus aut, quia interdum secundum litteram plana legimus, si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinae nobis adsumamus scientiam.