Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et nunc in reliqua uersiculi portione ait: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. spiritalem igitur se esse cognoscens propheta petit gratiam spiritus sancti. etenim intellectum dari a domino et inter munera gratiarum primo constitui loco in apostolica lectione didicisti, quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, et in propheta primo loco sapientiae et intellectus spiritalis gratia postulatur. petitur ergo ut dei donum. deinde uide ordinem: d a mihi, inquit, intellectum, ut discam mandata tua.