Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sic est ergo homo geminae substantiae; alia est enim facti substantia, alia figurati; ista de dei spiritu, illa de limo. propterea ait Iob: resuscitabit corium meum, quia quod de limo est resuscitatur — terra enim in terram redit —, quod autem factum est, ut principatum haberet super ceteras animantes, id praestantius esse intellegis; intellegis enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est. et ideo homini specialis praerogatiua donata est, id est anima qua ceteris animantibus imperat;