Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

secundo autem loco ita scriptum est, quia accepit deus puluerem de terra et plasmauit hominem. ubi puluis, ibi plasmatio, ubi autem non puluis, ibi non terra, non materia, sed incorporeum, sed admirabile; ibi non materia, sed inmateriale. quod enim secundum imaginem est, non est in corpore nec in materia, sed in anima rationabili. ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem dei, ubi iustitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma uirtutis adsumitur.

Si intellegas imaginem, uidebis ad imaginem; homo enim non est imago dei, sed ad similitudinem factus est. alius est imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, per quem facta sunt omnia. ille non ad imaginem, sed imago; tu non imago, sed ad imaginem.