Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

grande, inquit, homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. disce, homo, ubi grandis atque pretiosus sis. uilem te terra demonstrat, sed gloriosum uirtus facit, fides rarum, imago pretiosum. an quicquam tam pretiosum quam imago est dei, quae tibi primo fidem debet infundere, ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies, ne, qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem?

an quicquam tam pretiosum quam humilitas, ut naturam corporis et animae perspiciens altero te subicias, altero recognoscas? prona in uitium carnis inlecebra misericordiam suadet, quia quod alteri contuleris tibi soluis; quicquid a te procedit in te recurrit et quicquid feceris tibi soluis et quicquid profueris tibi proficit.

Uiuacis animae uigor, sensus rationis et intellectus capax atque iudicii, ut digna domus tanto habitatore uideatur, non amittat suae praerogatiuam naturae, ne hominis nomen amittat. scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem dei, peccantem autem non hominem, sed aut serpentem aut equum adhinnientem feminis aut uulpiculam aut iumentum uocare consueuit.