Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quiheredesfuturisunt promissorum caelestium -, concepto potest renuntiare peccato! unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus ? eadem natura est omnium, sed diuersa disciplina. circumcisio nihil est et gentilitas nihil est, sed [*](2*Rom. 10. 4 7 cf. Rom. 13. 10 27 cf. I Cor. 7, 19 ) [*]( 2 pr. ad om.NTa alt. ad] ad in Mm1 in GMm2NPT v 3 christus est MN 5 Manichaeuis av 7 legem Prnl 8 ergo] uero MNT uia] add. domini MNPT 9 quae licet my.-tica sint (sunt Rml) AORv habent AORv 10 scrutantur Mml testimonia domini MNO 13 adque N uideat] add. flagieii sui testem a 14 quamui;] add. inueniat Aav paratam occasionem AGmlNPRav 15 diligenter explorat AOR 16 frequenter] add. enim NPin2 emitescens a 17 terroris Gml at O 19 deprehendi N 22 plenam Rml aerem a 24 promissionnmN 25 receptoO innocentum N 27 obseruantiaa )
Non reueritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes ? non metueres non dicam facere, sed loqui aut etiam cogitare quod prauum est, si tibi scriptura diuina suasisset, quia deus cogitationum arbiter, secretorum testis est uerax, sicut ipse ait: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus deus, et puer meus quem elegi? hominem uereris praesentem, dei patris et filii non uereris praesentiam ? sed non uis credere, ne possis cauere; non uis audire, cum legitur. quia deus nouit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas et timere ne pecces. audi ergo scripturam diuinam, ut conuertaris a uia praua et maligna.