Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si quis ergo in uia ambulat, scrutetur testimonia domini. quod licet mysticum sit, tamen etiam moralia in se habet, quoniam melius potest ambulare in uia, qui scrutatur domini testimonia. nam ut quis intemperantissimus, captus adulterinae cupiditatis aestu et uictus libidine uel indulgens flagitiis, qui repugnare nolit adpetentiae suae carnis, conuersus huc atque illuc, si neminem forte uideat. in facinus ruit, idem tamen quamuis parata occasione potiendi explorat diligenter omnia, in diuersum oculos suos incuriosus iustitiae, sollicitus famae detorquet frequenter, erubescit testimonium erroris. qui non erubescit errorem, ac si quem forte spectatorem cognouerit facinoris sui, uerecundia sequestrat intemperantiam et, quamuis cum ancilla uel meretrice uulgari, ubi nullum sit deprehendendi periculum. temptamenta moliatur libidinis, pudore tamen inceptum deserit, quanto magis, si quis alleuet mentis oculos et consideret plena esse angelorum omnia, aera terras mare ecclesias, quibus angeli praesunt - mittit enim dominus angelos suos ad defensionem eorum.