Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ubi : ergo ei diuina sacramenta reuelata sunt et induit dominicae resurrectionis laetitiam et passionis degustauit gratiam, uidit iustorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, exclamauit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem, si tamen legem domini non derelinquat; ecce inmaculatus est homo, qui erat ante pollutus. quam pretiosum est iam custodire praeceptum domini, quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium!