Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Beati, inquit, inmaculati in u i a, qui a ambulant in lege domini. beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. primus uersus moralis, secundus mysticus. quis hoc dicit? propheta utique, qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum, quo descripta est domini nostri Iesu Christi passio.
ubi : ergo ei diuina sacramenta reuelata sunt et induit dominicae resurrectionis laetitiam et passionis degustauit gratiam, uidit iustorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, exclamauit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem, si tamen legem domini non derelinquat; ecce inmaculatus est homo, qui erat ante pollutus. quam pretiosum est iam custodire praeceptum domini, quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium!
Sed quis est inmaculatus? non utique qui in quacumque uia ambulat, sed qui in Christo ambulat. ipse enim dixit: ego sum u i a. in hac uia qui ambulat, errare non nouit, si tamen ab hac uia numquam recedat. est et uia lex, et ideo, dum inmaculatus est. in lege domini ambulat; nec ambulare uia hac desinat. ne inmaculatus esse desistat. non declinet in dexteram aut laeuam.
non titubet, non resistat, non expectet, sed ambulet superiora [*]( 2Ps.49.16 5 Ps. 118,1—2 15 Ps. 118,1 16cf. Gcu. 3,17 22loh.l4.6 27 cf. Phil. 3, 13 (14) ) [*]( 2 gratiam NORv gratia cet. innocentiam AOHXPRTa innocentiae Ov. correxi, c/. p. -5, 15. 6, 10-11 3 autem] enim Gav 4 psalmi PtnZ 5 Beati—domini Otn. N inquid GP 11 ei seripsi et cadd. au 12 eongraegationes iustorum M 14 et exelamauit Ov 15 qui-16 domini A, om. eet. av 19 iam scripsi etiam AGR, om. cet. av 20 aoiusa 21 est om. MNT 23qai ambulat uia MN 25 ambulaet.Mm2 ambulet Oav hac uia MNOPRa 26 aut] add. ia O 27 pr. non] aut v restat N desbtat (de in ras.) T )