Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

iterum uenio et accersio uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis. denique turbatus Petrus, qui derelinqui timeret, ait: domine. quo uadis? uidit dominus turbari eum et respondit ei: quo ego uado non potes me modo sequi, sequeris autem postea. sic et in mari cum titubaret, clamauit ad Christum et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.

Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur, uel dolere. quod aliquando derelinquatur, siquidem ipse filius se dicit derelictum, sicut habes: deus deus meus, respice m e; quare me dereliquisti? et ille quidem numquam derelictus a patre est, cum quo pater semper est; scriptum est enim: ecce iam uenit hora ut dispergamini unusquisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est.