Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in illo cubiculo iustificationes didicit, consilium dei cognouit, sicut scriptum est, quia omnis populus audiens et publicani iustificauerunt deum, baptizati baptismo Iohannis; Pharisaei autem et legis periti consilium dei spreuerunt in se, non baptizati ab eo.

quod illi spreuerunt, nos elegimus et sequimur consilium dei, quia nihil potest esse sublimius; hoc enim diuinum, quo fit remissio peccatorum. cum didicerit itaque iustitias domini, deum timens non confundetur. denique et Paulus ait: in nullo confundar.