Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hic optat: utinam dirigantur uiae meae! alibi dicit: expectans expectaui dominum, et exaudiuit me; et statuit pedes meos in petra et direxit gressus meos. roga ergo et tu, ut dominus dirigat uestigia mentis tuae. quo possis domini custodire iustificationes. non confunderis, cum respexeris in omnia mandata; ante enim confusus es in Adam et Eua. denique nudus factus es, operuisti te foliis, quia confundebaris, abscondisti te a conspectu dei, quia erubescebas, ita ut diceret tibi deus: Adam, ubi es? cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione Latina \'homo\' dicitur, hoc est: homo, ubi es?\' et Adam respondit: timens, quia nudus eram et tota mente confusus, ante conspectum tuum uenire non ausus sum\\ ergo ne confundamur, custodiamus mandata domini et custodiamus omnia; nam si quis unum mandatum custodiat et aliud praeuaricetur. nihil ei prodest. custodiuit se aliquis a sanguine, non custodiuit ab adulterio; utique in uno conuictus punitur etiam legibus saecularibus nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus.

C on f it Confitebor or tibi, domine , in directione co r dis — aduertis quas uias dirigas ? —, in eocum didicero i- [*](2 cf. Matth. 12, 36 4 cf. Matth. 5,18 9 Ps. 118,5 lO*Ps. 39, 2-3 17*Gen. 3, 9 19 cf. Gen. 3, 10 27*Ps. 118, 7—8 ) [*]( 1 postea] add. te Oav 2 nimium] add. custodiret mandata. merito ergo admonet propheta ntGm2 3 inquid Pm1 uerbumJ add. otiosumGm2Mv 4 uel] aut Oav apexunus AOR 5 praeteribitO de] a N sdirigat dominusav 14perspexeris MN mandata] add. eius MNOav 15 enim] add. grauiter 0 in Adam— p. 18,22 non sum solus desunt inA 17 tibi dieeret av 24 adoltorio P 27 praemittunt VIIIGR domine om- O 28 cum] quod O )

16
ce r o iudicia iustitiae tuae. iusti iustificationes tuas custodiam, non derelinquas me usque quaque. hoc loco mystica plenius cognoscere se uelle testatur,