Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ipse in ludam introiuit, ipse eum ad proditionem inpulit, ipse misit ad laqueum. quanti dicturi sunt in illo die aduersus eum: \'tu nos circumuenisti, tu inpulisti!\' exemplum quaeris? accipe dicentem Euam praeuaricationis suae auctorem fuisse serpentem. sed illum implicauit, non se absoluit, cui respondit dominus: \'non praeceperam, ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradiso?\' respondebit ergo et pluribus: \'diabolum audistis suadentem noxia; me non potuistis audire uitalia mandantem?\'