Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Non reueritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes ? non metueres non dicam facere, sed loqui aut etiam cogitare quod prauum est, si tibi scriptura diuina suasisset, quia deus cogitationum arbiter, secretorum testis est uerax, sicut ipse ait: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus deus, et puer meus quem elegi? hominem uereris praesentem, dei patris et filii non uereris praesentiam ? sed non uis credere, ne possis cauere; non uis audire, cum legitur. quia deus nouit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas et timere ne pecces. audi ergo scripturam diuinam, ut conuertaris a uia praua et maligna.