Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sed deus templum suum non mercatoris uult esse deuorsorium, sed domicilium sanctitatis nec uendibili religionis officio, sed [*]( 1 Num. 22, 25. 27 4 Esai. 9, 6 9 Matth. 21, 9 et 15 10 Ps. 117, 25 12 Luc. 23, 33 19 I Petro 2, 5 ) [*]( 1 manet] inhabitat Gr inhabitet E (in ras.) T et (eras.) inheret (in in ras., h s. u.) P et heret C eret n asinam istam quoque istam P (istam pr. in ras. m2) BL 3 cognosceres X 4 temporibus s. u. m3 P, om. L aduentum L et (m del.) PB 5 ante om.. X locuturus P (o 8. u alt.) L loquuturos aFOV 6 lucan P ml lucam P m3 cet. 9 fili aX 10 post domus Dauid add. filium uenisse PL quoque om. / 13 aduersus X 14 negant (n alt. s. u.) P 15 dominicum (ni s. u. m2) P dns cum L si hi (hi in ras. m2) P sibi L 18 quia (a s. u.) P 21 tamen deum C sed deus] sed da tamen ET sed a 22 deuorsoriam P ml B diuersorium P m3 cet. )

444
obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. considera igitur quid tibi ad exemplum uiuendi dominica gesta praescribant.

Eteiciebatomnesuendentesetementesintemplo [*]( D ) et mensas nummulariorum euertit et cathedras uendentium columbas. generaliter itaque supra docuit saeculares a dei templo abesse debere contractus, specialiter autem nummularios pepulit. qui sunt nummularii nisi qui de pecunia domini lucrum quaerunt nec bona malaque discernunt? pecunia enim domini scriptura diuina est. nam et denarios seruis distribuit profecturus et talenta diuisit et pro sanitate hominis uulnerati duo aera stabulario dereliquit; duobus enim [*]( E ) testamentis uulnera nostra curantur. sed tu quasi bonus nummularius eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum spiritu septiformi nec adulteram imaginem regis, quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis, inpia conmutatione suscipias nec inminutam principis tui figuram Arrianae fraude perfidiae thesauro tuo misceas nec pecuniae sono aurem temtes fidelium, ut religiosarum audientiam scripturarum tinnitus aeris excludat [*]( F ) uel religiosis adfectibus habendi cupiditas inseratur. non ergo omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. denique pecuniam meam inquit dedisses nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem eam. quodsi nummus est scripturarum, et usura est scripturarum.

cathedras autem uendentium columbas cur euerterit secundum litteram non intellego; neque enim nundinatores auium uindicare sibi [*]( 4 Matth. 21, 12 10 Matth. 25, 14 sqq. Luc. 19, 13 11 Luc. 10, 35 14 Ps. 11, 7 16 II Cor. 11, 14 23 Matth. 25, 27 ) [*]( 8 reppulit P repulit CL 11 et om. X 14 dni 8. u. m3 P, om. L 15 examinatum] probatum PL purgatQ (tQ 8. fl.) P septiformis P .(s eras.) L 17 conmutationes P (s eras.) L 19 permisceas PBL aures X ut] aut PaFO 21 inseratur (t in ras.) P ergo] enim PL 22 excludantur (v s. a m2) P et om. X 23 inquit. meam C, inquit om. X 26 euerterit aC euertit cet. )

445
poterant honorati alicuius in nundinis solii dignitatem. nam [*]( 1499 A ) quae praerogatiua dignitatis est in columbis? admonet tamen dominici forma baptismatis, quando descendit sanctus spiritus in columba, typo eiectorum de templo huiusmodi mercatorum in ecclesia dei consortium eos habere non posse, qui sancti spiritus gratiam nundinentur. gratis enim inquit accepistis, gratis date. denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putauit posse conferri, respondit Petrus: pecunia inquit tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei [*]( B ) putas te pecunia consequi posse. non est tibi pars neque sors in hac fide.

uenditores quoque ouium et boum eos puto qui de labore alieno uel simplicitate foedi auctionatores quasdam nundinas aucupentur aut quia oues eiciuntur et boues, columbae iubentur auferri, populus uidetur Iudaeus excludi; Ephraem enim sicut columba, quod eorum dominus et successiones oderit et labores. aes effunditur, ut gratia colligatur, mensa nummulariorum euertitur, ut domini [*]( C ) subrogetur, ara deicitur, ut erigantur altaria.

atque hoc non aliqua succinctus manu diuitiisque faciebat, sed flagello de restibus caedebat turbas et resistere nullus audebat. et nunc uirga utitur, nunc flagello — uirga enim recta est, uirga regni tui — uirga, ut corrigat, flagello, ut suadeat. directa illic, hic moralis quasi inflexa praeceptio, qua peccatoris conscientia uelut lento uerbere flagellatur. alii sunt enim terrores [*]( D-) prophetici, aliae apostolicae suasiones: in utroque tamen unius [*]( 3 Luc. 3, 22 6 Matth. 10, 8 8 Act. 8, 20 sq. 11 Ioh. 2, 15 15 Osee 7, 11 20 Ioh. 2, 15 21 Ps. 44, 7 ) [*]( 3 sps 3cs Xy 4 mercatores PL 5 non posse habere x 6 gratia αΒFOV et (m add. m2) GK nundinentur (n tert. a. u.) P gratias X enim om. X 8 scs petrus PL 9 sit] est aX interitu PL perdicionS C 10 putas (a. m3 t putasti) P putasti (om. te) a 11 bouum X (u pr. eras.) n 13 ancupentur (tur in ras.) P aucupantur y 14 iudeus uidetur PL 15 efrem P m1 αΒC effrem P m3 cet. 18 ut erigantur] uertuntur PL in hoc P (in exp.) BL 20 nullus resistere x 21 uirga (ga in ras. m2) enim P uires enim L recta] facta X 22 flagellum X 24 enim sunt X 25 prophetiae X alii aX )

446
uerbi est disciplina. et ideo flagellum de restibus fecit, quia funes ceciderunt inquit mihi in praeclaris; etenim mea praeclara est mihi; funes enim dicuntur,, quibus agrimensores metandorum limites partiuntur agrorum. et ideo tamquam bonus agrimensor synagogae terminos distinguebat et ecclesiae sacrilegos de templo iubebat exire; nouus enim uenerat feracium metator animarum, qui agrorum genera, [*]( E ) non spatia metaretur.

pulchre tamen non extentis funibus modus aliqui possessionis includitur nec quasi definitae rei limites fidei terminantur, sed flagello in inmensum libero fines ecclesiae porriguntur, eliminantur Iudaei, non praescripto aliquo exilio, sed intermino, ut nusquam synagogae locus in orbe remaneret.

Uineam plantauit homo. plerique uarias significationes [*]( F ) [*](20,9) de uineae appellatione deriuant, sed euidenter Esaias uineam domini Sabaoth domum Israhel esse memorauit. hanc uineam quis alius nisi deus condidit? hic est ergo qui locauit et peregre profectus est, non quia ex loco ad locum profectus est dominus, qui ubique semper est, sed quia praesentior est diligentibus, neglegentibus abest. multis autem temporibus afuit, ne praepropera uideretur exactio. nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior peruicacia.

unde bene secundum Matthaeum habes quia et saepe circumdedit, hoc est diuinae custodiae munitione uallauit, ne facile spiritalium pateret incursionibus bestiarum. et fodit in ea torcular. quomodo intellegimus quid sit torcular nisi forte quia psalmi [*]( 1500 A ) [*]( 2 Ps. 15, 6 15 Esai. 5, 7 23. 25 Matth. 21, 33, Esai. 5, 2 ) [*]( 1 disciplinae P (e exp.) L 2 mihi inquit X 4 agrimessores aX metendorum X 6 sacrilegos (s alt. 8. u.) P 8 metatorum X 9 aliquis P (s s. u. m2) aEfT definitae] densitate X 14 plantabit (v 8. b m2) P 15 uineae (e alt. 8. «. mJ2) P uinea OV 16 domus P ml ctCX (-um m2 Pr.) 17 dns r 18 est om. X 20 post autem add. bonus PL 21 abfuit y et (b 8. u. m2) r adfuit P (f 8. d m3) LO et (b ex d m2) T affuit (b a. f pr. m2) E propera X 22 liberalibus (t s. b alt.) P liberalibus L 23 saepem BCfX 25 in- ■cursibus BCEr T )

447
de torcularibus inscribuntur, eo quod in his mysteria dominicae passionis modo musti sancto feruente spiritu prophetarum redundantius aestuauerint? denique ebrii putabantur, quibus spiritus sanctus inundabat. ergo et hic fodit torcular, in quod uuae rationabilis fructus interior spiritali infusione deflueret. aedificauit turrem uerticem scilicet legis adtollens atque ita hanc uineam munitam instructam ornatam locauit Judaeis. [*]( B )

Et tempore fructuum seruulos suos misit. bene tempus [*](20,10) fruc-tuum posuit, non prouentum; nullus enim fructus exstitit Iudaeorum, nullus uineae huius prouentus, de qua dominus ait: exspectaui ut faceret uuas, fecit autem spinas. itaque non laetitiae uino, non spiritali musto. sed cruento prophetarum sanguine torcularia redundarunt. denique Hieremias in lacum missus est; haec enim erant iam torcularia Iudaeorum non uino repleta, sed borbore. et licet generaliter prophetae [*]( C ) uideantur exprimi, dat tamen lectio ut illum qui lapidatus est Nabutham esse credamus, cuius etsi nullum acceperimus propheticum uerbum, accepimus tamen propheticum factum, quia multos pro hac uinea futuros martyres proprio- sanguine prophetauit. quis autem est ille qui in capite uulneratur? nimirum Esaias, cuius facilius conpaginem corporis serra diuisit, quam fidem inclinauit constantiamue detriuit aut uigorem mentis [*](D ) exsecuit.

eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, [*](20,11-14 ) quos Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt [*]( 1 Ps. 8, 80, 83 3 Act. 2. 13 8 Matth. 21, 34 11 Esai. 5, 2 12 Ps. 103, 15 13 Hier. 45 (38), 6 16 III Reg. 20 (21), 13 19 Hebr. 11, 37 21 Esai. 28, 27 ) [*]( 1 de] pro L scribuntur Gy 3 redundantius (ti in ras.) P redundantus L aestimauerint X quibus] quos PL et (in ros.) B 4 sps sca Xy quod (d in ras. m2) uuae (u pr. a. u. m2) P quo uuae L 6 turrim P (i ex e m3) y 8 fructum P ml (coir. m2) L seruolos 0 ornatos P (exp. et s. seruulos m2) L fructum L 15 borbore PaB morbore L murbure F murmure OttV corpore E (sanguine s. u. m2) GT cruore r rubore C 17 nabuthan aCX (fort. recte) nabndan X 20 uulneratus (qui om.) aCX, uulneratus est y 22 nam P (exp. et s. quam m3) BL constantiamque PL constantiam uuae X aut... exsecuit om. PBLX 23 factus P (-ũ m2) L alios (o ex u) P 24 inbonores PBCFLOT )

448
proficere, dimiserunt, nouissime etiam filium unigenitum mitteret, quem perfidi quasi heredem remouere cupientes occiderunt crucifigendo,, eiecerunt negando.

breuiter itaque quam magna, quam multa! primum quia naturalis est bonitas, quae plerumque credit indignis, deinde quia postremum malorum[*]( E ) remedium Christus aduenit, tum quoniam qui heredem negat. de auctore desperat. heres autem Christus idemque testator: heres, quia morti propriae superuiuit et testamentorum quae ipse condidit tamquam hereditaria in nostris profectibus emo- lumenta consequitur.

pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi[*](20,15) damnent sententia. uenturum autem dominum dicit uineae, quod in filio adsit etiam paterna maiestas uel quod ultimis [*]( P ) temporibus praesentior humanis adspiret adfectibus. ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad alios colonos uinea transferatur. qui igitur sint coloni, quae uinea consideremus.

Uinea typus noster est, quod populus dei uitis aeternae radice fundatus supereminet terris ac solum uile praetexens nunc gemmanti flore pubescit, nunc circumfusa uiriditate uestitur, nunc mite iugum suscipit, cum maturioribus bracchiis quasi sarmentis fecundae uitis adoleuerit. agricola quippe omnipotens pater, uitis est Christus, at uero nos palmites, qui nisi fructum feramus in Christo, cultoris aeterni falce succidimur. recte igitur uinea Christi populus nominatur, uel quod crucis in fronte praetexatur indicium uel quod fructus eius[*]( 1501 A ) postrema anni legatur aetate uel quod omnibus ut ordinibus [*]( 7 Hebr. 1. 2 20 Matth. 11, 29 21 sq. Ioh. 15, 1 sq. ) [*]( 1 demiserunt (m3 dimiserint) P filium suum C unicum X poat unigenitum add. cum P (eo corr. m2) BL 4 quae om. X 6 tunc X dum y quoniam om. X 7 post testator add. & 8. u. m2 P 10 ergo] autem FOV 12 ultimis (i pr. ex u) P 15 colonos (0 tert. ex u) P sunt Cχ (sint m2 E), om. PL 18 fundatur PBL fundetur X 19 gemmatis Xx (germinanti 7) 25 praetexat X praetaxat X fructum (s a. m) P 26 legatum P (r s. m m3) L ut... pauperibus om. X )

449
uinearum ita pauperibus atque diuitibus, humilibus ac potentibus, seruis ac dominis in ecclesia dei aequa dimensio, nulla discretio sit. ut uitis maritatur arboribus, ita corpus animae, anima quoque corpori coniugatur. ut uinea dum iugatur erigitur, ut recisa non minuitur sed augetur, ita sancta plebs dum ligatur exuitur, dum humiliatur adtollitur, dum reciditur coronatur. quin etiam ut tener surculus ueteri abscisus ex [*]( B ) arbore in alterius fetu radicis inseritur, ita populus hic sanctus surculi ueteris cicatricibus enodatis in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis fotus inolescit spiritusque sanctus sicut in altas demissus terrarum scrobes ita in hoc carcereum corpus infusus aquae salutaris inriguo diluit quidquid est faetidum membrorumque nostrorum habitus in caelestem erigit disciplinam.

hanc uineam diligens agricola fodere iugare [*]( C ) tondere consueuit eruderatisque terrenae molis aggeribus operta corporis nostri nunc sole torrere, nunc imbre perfundere, stirpare agrum solitus, ne sentibus gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum uerborumque infructuosa iactantia uirtutibus obumbrando maturitatem indolis naturalis inpediat. sed absit ut huic uineae quicquam timeamus aduersi, quam peruigil custos domini salutaris aduersus omnes nequitiae saecularis [*]( D ) inlecebras muro uitae uallauit aeternae. extendit palmites eius usque ad mare; domini est enim terra. ubique deus pater colitur, ubique Christus dominus adoratur.

Haec est nostra uindemia. laeti igitur atque securi pars gremium suum mitium funiculis oneret uuarum, alii caelestia [*]( 2 Coloss. 3, 25 11 cf. p. 414, 3 22 Pa. 79, 12 23 Ps. 23,1 24 Ioh. 4, 21-) [*]( 1 ac PaCL atque cet. 2 demensio P (dim. m3) LX 3 maritator (v 8. o) P 4 coniungatur aXx coniungitur C (et V m2) iugatur (ul post g 8. u., eras.; iu in li mut. m2) P iungatur L et (n 8. u.) n iugat FOV 5 ut ax et PBCL dum X 7 uetere PL 12 post diluit add. quibus X 13 faetidum aB foetidum X fetidum cet. nostrorum om. X 14 fodere (f ex p) P rigare ET 15 contendere PL tundere X ruderatisque PBLX operata PBLX 17 a sentibus x 21 aduersum C omnes] enim X 22 post aeternae add. et s. u. m2 P ) [*]( XXXII. Ambr. paro 4. ) [*]( 29 )

450
munera ore libemus, plerique bonarum gressibus uoluntatum diuini fructum muneris exprimentes uestigia coturnis nuda direptis musto fluente tinguamus; locus enim, in quo stamus [*]( E ) terra sancta est et ideo calciamenta soluenda sunt, ut spiritale uestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens corporeis nexus uinculis exuatur; decet enim totius orbis hic esse uindemiam, ubi totius orbis est uinea.

en tempus acceptabile, quo non hiemalibus perfidiae caligantis pruinis annus riget nec altis niuibus informis crusta blasfemiae gelu durante concrescit, sed procellis sacrilegii liberata nouos fructus terra iam[*]( F ) parturit, ueteres parit; dissensionum quippe omnium procella deferbuit, cuncti saecularis cupiditatis ardores aestusque omnis, quibus Italiae populus per Iudaeicae olim, Arrianae proxime scaeuitatis incendia coquebatur, sereno iam spiramine temperatur. sedata tempestas est, concordia nauigat, fides spirat, certatim nautae repetunt fidei quos reliquere portus et dulcia [*]( 1502 A ) patriis oscula litoribus affigunt liberatos se periculis, absolutos erroribus gratulantes.