Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
[*](17,27) Edebant enim et bibebant, uxores ducebant et [*]( c ) nubebant. non quia coniugia damnentur, neque enim alimenta damnantur, cum in istis successionis, in illis naturae subsidia sint — alioquin de hoc mundo est exeundum — sed in omnibus modus quaeritur, quidquid autem abundantius a malo est. sit aliqui consensus ad tempus, ut uacemus orationi: sit aliqua inter sollicitudines mundi et intemperantiae crapulam sobrietas religionis et indutiae castitatis.
ergo quia propter [*]( D ) inprobos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur, utqui in Iudaea sunt fugiant in montes. quae est ista Iudaea? noui enim et aliam Iudaeam secundum spiritum, non secundum litteram; notus enim in [*]( 6 Ioh. 1, 9 14 Matth. 5, 37 16 I Cor. 7, 5 20 Matth. 24, 16 22 Ps. 75, 2 ) [*]( 1 prodamus (sic quoque L)... proditoris in mg. inf. P in om. P ml BL; inuidia in P m2 inuidiae in ET suspicio in filium ET 5 diei P (m2 dl) L inferna P (t 8. f m3) L 7 deluuii (i m3 s. e) P 8 et iudicii om. X prodisse in mg. P dns ET 9 merita sibi X 10 bibunt (m3 bibebant) P et uxores Εγ T ducebunt et nubebunt (bis -bant m3) P 11 elementa PBL 12 aucceesiones PBLX 14 autem] enim C 15 est P m3, om. Pml BL sit om. X aliquis Εγ T et (8 8. u.) V orationi (i ait. ex is) P oratio FOV 16 sit αCπχ et (m2 in ras.) P set B sed L si FO si* V crapulam arcy crapulas P (cf. adn. sequ.) crapula cet. 17 sob Rietas (8 pr. 8. u. et R ex corr. in2) P oblitus L quia (a s. u. m2) P qui L 19 animaeque PBL quod PLX (d del. Pre) 20 fugient / (in G coir.) )
Adest itaque iudicii dies. si uis non conprehendi, cottidie tunc, cottidie fuge. quaeris quo fugias? ascende in montem [*]( F ) qui euangeliz as Sion, ut excelsorum uertice possis eminere meritorum; deus enim montium et non deus uallium est. ascende eo, ubi Christus sedet ad dexteram dei, cuius fundamenta in montibus sanctis et montes in circuitu eius. mons tuus Paulus, mons tuus Petrus est. supra illorum fidem mentis tuae locato uestigium. in lege dei atque haereditate fidei constitutos iudicii dies non ad poenam inuenit, sed ad gloriam.
si quis etiam in tecto situs, hoc est superiora iam [*]( 1480 A ) [*](17,31) domus suae eminentiumque uirtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non recidat. noui enim tectum in quo Rahab, illa typo meretrix, mysterio ecclesia, sacramentorum consortio populis copulata gentilibus exploratores, quos Iesus direxit, abscondit. qui si ad inferiora descendissent domus, ab [*]( 2 Esai. 64, 1 et 3 3 Luc. 21, 33 6 Ps. 138, 8 10 Esai. 40, 9 12 Reg. III 21 (20), 28 13 Rom. 8, 34. Coloss. 3, 1. Ps. 86, 1 14 Ps. 124, 2 20 Ioa. 2, 1 ) [*]( 1 possint PBL metum aC 2 sit scriptum (scriptum s. u. m3) P, scriptum om. L autem] ante te X, a te B, a F et (tremona sicf) On 3 montis FOV occupabit a et (b ex u) EG occupauit cet. 4 poterint et seruant X 5 me igitur X 6 profundumJ fundum Cπχ 10 quo (om. modo) PL 11 ut 8. u. m2 P, om. L 13 sedit X 17 constitutos V (o alt. ex u) Cπχ constitutis Pml aBL constitutus Pm2 FO dies iudicii PBL uenit PBL te inuenit aC 18 quid P (s 8. d) L positus x 20 recedat P (recidat m3) aL recedat X (recidat m2 it) accedat X 21 rahab 0f et (h s. u.) rc raab cet. 22 genitalibuB P (gentilibus corr.) L gentibus ay ihus (s s. u. m3) P )
Sed quoniam in iudicio uersamur, non digrediamur a tecto[*](. C ) [*](17,31) ne dum uasa quae in domo sunt cupimus auferre, capiamur. non enim in omni domo sunt uasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea, nec omnis domus plena; sunt enim et uacuae, quas nouit propheta, qui dixit: quid factum est tibi nunc quia ascendisti in domus uacuas? inpleta est ciuitas clamantium. et subiecit: omnes principes tui fugerunt, quicumque in te uulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt. uulneratus est Sabellius, uulneratus est [*]( D ) Ualentinus. uulneratus est Arrius; in domo enim uacua sunt repperti.
uis domum uidere plenam? sequere Petrum, cum esuriret, ad domus superiora gradientem. ibi agnouit mysterium ecclesiae congregandae, ut gentilem populum non iudicaret inmundum quem fides ab omni possit mundare contagio. uasa autem de luto sunt, ergo uas corpus est. et ideo caue ne desiderio [*]( 4 Marc. 2, 8 sq. 12 II Tim. 2, 20 14 Esai. 22, 8 sq. 20 Act. 10, 9 sqq. ) [*]( 1 occidissent (m2 occiderentnr) P occisi essent x 8 fastidium X 4 quia a PB 5 IIII PLπ (bis) dimisaus aCXy et (m2) P e (de m2t P 9 infra PFγΟπ intra cet. (nescio an recte) 12 et om. X, atque C sed et (et s. u. m3) P 13 omnes ET et (e ex i m2) Pf plenae P (ae ex a m2) aEfT (in plenae fortasse latet plena est) 14 quod y 15 qui aX ascendistis aBC (s alt. eras.) impletae sunt ciuitates X 17 a perfidia P (i alt. s. u.; ad perfidiam m2) BL 18 ualentius P (m2 -inns) L 21 domoB FOV 23 fidem P (8 8. m̩ m3) L ab omni possit aX posset (possit B) ab omni PBCLX contagione Cy autem] ergo PBL )
Ergo qui in tecto est non descendat et qui in agro [*](17,31) est non reuertatur retro. unde intellegam quid sit ager, nisi ipse me doceat Iesus dicens: nemo mittens manum in aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum? otiosus in uilla sedet, laboriosus in agro seminat: debilis ad [*]( F ) focum, fortis ad aratrum. bonus odor agri; odor enim Iacob odor agri pleni. ager plenus est florum, plenus est fructuum diuersorum. ara igitur agrum tuum, si uis dirigi ad dei regnum. floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. sit uitis abundans in lateribus domus tuae et nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. dicat anima tua Christo fertilitatis suae iam conscia et seminata dei uerbo, spiritalibus quoque [*]( 1481 A ) inarata culturis: ueni. frater meus, exeamus in agrum, ille respondeat: introiui in hortum meum, soror mea sponsa: uindemiaui myrram meam. quae enim melior quam fidei uindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae fons rigatur?
itaque cum respicere prohibearis, multo magis redire prohiberis et tollere tunicam; conperisti enim quod ei qui tunicam te petierit remittere debeas et pallium. ergo directus ad dei regnum opes et patrimonium [*]( B ) non requiras. noui et aliam scriptam tunicam, de qua nos [*]( 7 Luc. 9. 62 10 Gen. 21, 27 13 Ps. 127, 3 17 Cant. 7, 11 18 Cant. 5, 1 23 Matth. 5, 40 ) [*]( 2 situs aX quēammodum (d s. m pr.) P quaeammodum L 3 quia X qui cet. 6 quid P (d a. «. m2) CE qui cet. 8 ad (s. u. m2) regnum P regnum( -o m2) Y 9 sedet] eed X 16 iam suae aC aemina X (-nata m2 πV) 17 exarata PBL 19 uinde∗∗∗∗ (miaui s. ras. m2) P myrra mea BL 20 quam fidei uindemia] haec praeter demia in ras. P qua] quare (re exp. m2) P 21 qua* (e eras.) P quae x fonte EIT 25 nouit CXx alia CFOV scribtam P scripturam Eml GT scriptura CrX tonicam αΕFGγΤm1 V )
et ideo dominus memores inquit [*]( C ) [*](17,32) estote uxoris Loth, quae ideo quia respexit retro perdidit naturae suae munus; retro enim Satanas, retro Sodoma. quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam. et ut cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille qui se ueteribus studiis non reflexit — Sodomam enim ante delegerat — ideo euasit, quia peruenit ad montem, illa quae infirmior fuit, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti [*]( D ) adiuta suffragio ad montem peruenire potuit, sed remansit.
In illa nocte erunt duo in lecto uno, unus [*](17,34) adsumetur et alius relinquetur. bene noctem dixit, quia antichristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras offundat, cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis, qui adserant nunc in desertis legum degere, ut uagae errore opinionis inludant nunc in penetralibus, ut [*]( E ) qui audierint praecelsae nomine potestatis artentur. Christus [*]( 1 Colos. 3, 9 sq. 3 Cant. 5, 3 6 Philipp. 3, 13 8 Gen. 19, 26 8 I Tim. 5, 15 12 Gen. 13, 10 13 Gen. 19, 30 20 Matth. 24, 24 et 26 sq. ) [*]( 1 ante ut add. dicens CLχ 2 induti PBLyx indute FV induite 0 et (induete m2) C indutie a superioris istam tunicam aET 4 induam (m in ras.) E induar PL ∗eam P 5 omnes P (-ê corr.) L (in B omnS add. in marg., debeas in ras.) superiores P (-is m3) L 6 scs paulus P (scs extra u. m2) L posteriora BG anteriora T 10 et utj et tunc P ut tunc Z cognoscas (e s. a m3) P 12 ae a BET et (a 8. u.) T sodoma BGL 13 diligerat aET et m2 P dilegerat X delerat L delegarat G 14 inferior PBL quoniam] quando FOV ad om. a 17 alius] unus L 19 esse se X, şesse se a 20 desertum X 21 uagi errorem y inludat P (-ant corr.) BL penetralibus PB (F?) penetrabilibus cet. 22 audierit P (-int corr.) BL praecelsae (e tert. s. u.) P )
duo in lecto uno et duae molentes et duo in agro, [*]( F ) [*](17,35) unus adsumetur et alter relinquetur? numquid iniquus deus, ut pares studiis et societate uiuendi atque indiscretos actuum qualitate meritorum remuneratione discernat? non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. non ergo merita hominum copulae usus exaequat; nam et pater in filium et filius in patrem studio religionis insurgunt, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseuerauerit in finem hic saluus erit. tum deinde non forense obsequium, sed interiorem dominus rimatur affectum; neque enim si iuste offeras et non iuste diuidas, acceptum est sacrificium deo. ergo ex uno strato — est enim stratum infirmitatis humanae, [*]( 1482 A ) quia scriptum est: uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius — unus relinquitur, alter adsumitur. qui adsumitur rapitur obuiam Christo in aera, qui autem relinquitur inprobatur.
duae molentes in pistrino. sensus quidem est [*](17,35) quod hi significari uideantur qui ex occultis alimenta quaerant et in apertum ex interioribus proferant. sed tamen quid molant istae mulieres requirendum est, nisi forte quod legimus in Esaia: [*]( B ) si adferatis similaginem, uanum est, ut similago sit quae a molentibus offeratur. discutiamus ergo quae molant quidue [*]( 2 Uerg. Georg. I 473 Aen. III 576 3 Hier. 23, 24 11 Luc. 12, 53 13 Matth. 10, 22 15 Gen. 4, 7 18 Ps. 40, 4 19 I Thess. 4, 16 25 Esai. 1, 13 ) [*]( 3 laudibus P (clauditur m2) L impleo Cy 7 adsumitur P (-etur m2) BL relinquitur P (-etur m2) BL 8 indiscreta X et Cm2 indiscreto aC ml 10 hominum X 12 in patre a CFLOV 14 tunc PBEFLOT 16 acceptus P (-0 corr.) L 18 eius om. X, meum C 19 relinquetur .. adsumetur.. adsumetur (e ex i an).. relinquetur fLY et alter aC 22 hii P uidentur FO V 23 in aperto (et om.) X molent aX 25 similagines PL similagine a 26 a s. u. m2 P, om. L )
Nec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro uno, e quibus adsumetur unus, bonus seminator, qui non supra uias seminauerit, sed supra aratum et cultum solum, ut fructum humilitate pressum, non iactatione dispersum terra multiplicet, relinquetur autem seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. qui sint autem isti agricolae differentes possumus repperire, si aduertamus qua ratione [*]( E ) duos νου̃ς, hoc est duas mentes esse in nobis apostolus dixerit; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui [*]( 4 cf. Cic. disp. Tusc. I 74, de re publ. VI 14; Ioh. 6, 51 I Cor. 10, 17 11 Luc. 12, 28; Matth. 6, 30 Pa. 77, 25 15 Luc. 8, 5 et 8 18 Matth. 13, 25 sqq. 21 Rom. 7, 23 22 II Cor. 4, 16 ) [*]( 1 quodue aX quod C sit] est CET 2 uereor P (u ex r m2; ue exp. m3) L quia] quod Gy qui X reformatur X preferatur m3 P 3 uel.t (u 8. ras.) P 4 si boni aCX si bonis PL sibi GT si (8. u. m2) sibi E sibi ut r operatur X 6 molendum BL et (o ex um m2) PF malefactum LX (mal. m2 itF) 7 separari X relinquetur Xy relinquitur cet. 9 molit triticum Z 13 libamina ETX liba Gf 15 agro uno CΧχ uno agro cet. adsumitur PBL unus adsumetur ET 17 terram P (m del. m2) L 18 relinquitur PBL 19 refutasilia P (-bilis corr.) L sint (i ex n) B sunt L 21 duo PBL νοῡς yunus sint P (NOTC s. u̩n̩u̩s̩ et n alt. a. u. m2) B unus sit L-sit (iN ras. m2) NOTC (hoc in mg. m2) a NOTT X )
nec solum duae mentes, sed etiam duae leges in nobis sunt, quarum utramque nobis apostolus explicauit dicens: condelector enim legi [*]( 1483 A ) dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quod est in membris meis. est ergo lex interioris hominis, est etiam exterioris, illa quae peccatum prohibet, ista quae suadet: illa quae damnat errorem, ista quae suggerit: illa quae mentem instruit, ista quae temtat. sunt etiam duae aliae uehementiores in nobis leges, una dei, altera peccati, secundum eundem magistrum, [*](B ) [*]( 2 Coloss. 2, 18 sq. 5 Coloss. 2, 10 7 Ps. 111, 9 12 Ephes. 4, 28 17 Rom. 7, 22 sq. ) [*]( 2 et eo] ideo X et ideo (id 8. u. m2) E mentg a mentis FOY 3 a 8. u. P, om. aCX 8 manet om. P 9 nam om. PL 10 tumido (mi 8. u.) P 12 ostendimus (-emus m2) P 13 esae constat X 14 nna et altera aX uincta X 15 spiritu X nec solum] olim P (8. m3 R solum) L 17 explicuit X 20 quod] quae Ly 24 aliae duae X 25 eundem s. N. m3 P, om. L magistrum, qui ait) apostolum dicentem PL )
Istae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem legis lator adpellat dicens: anima omnis carnis sanguis eius. quo plerique referunt etiam illud quod [*]( D ) scriptumest:non manducabis carnem in sanguine, ne uulneribus animae cruentatas corporis uoluptates refectionis potius loco quam reatum sanguinis aestimemus, quos oportet refici dei uerbo. est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis; sicut enim caro domini uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus. bonam ergo de nostris operibus escam domino suggeramus, ne rursus cum uenerit et sicut in illa ficu pomum non inuenerit, nostrorum meritorum infecunditate ieiunus propositum pietatis auertat dicens ad illam animam, quam nudam [*]( E ) pomorum reppererit et sanguine cruentatam: numquam ex [*]( 1 Rom. 7, 25 14 Leuit. 17, 14 16 Gen. 9, 4 20 Ioh. 6, 56 23 et 25 Matth. 21, 19 ) [*]( 1 ego om. X (s. u. m. rec. π) post igitur tramp. L 2 lege XEGT (in EK corr. m2) tantum X 3 carnis P (n s. u. m2, B exp.) BLX (s exp. it) x carni aC dicit om. P (in quo dicat post Paulus 8. u. m3) L 4 et... errori 8. u. m3 P, om. L 8 ultricia (om. que) a 10 cooperaria (o alt. 8. u.) P 10 non om. X 11 intermittat (t alt. s. u.) P 15 quo PBGTL quod aCX (d exp. itV) quos E (d s. 8 m2) T ad illud C et (ad s. u. m2) E 17 uoluutates PBL 18 reatu ox 25 repperit FOY sanguinem P (m eras.) L cruentam X )
nec illud praeterit ut duos populos interpretemur, id est quod in hoc mundo, qui agro frequentissime conparatur, duo populi sint, unus credentium. alter qui non credit, relaturi meritorum uicem suorum, et ideo alter qui fidelis est adsumatur, [*]( F ) alter qui infidelis est relinquatur. duae autem illae molentes duae animae uel certe ecclesia atque synagoga; non enim una tantum figura, sed multiplex in diuinis scripturis esse consueuit, ut unus sermo plures species conprehendat. itaque mens carnis et anima carnis et synagoga id triticum colligunt et eam similaginem molunt, quae offeruntur in uanum, mens autem quae coniuncta animae et anima quae receptrix est salutis uel ecclesia dei excolunt et molunt uerae legis similaginem spiritalem. unde etiam panes propositionis fiunt, [*]( 1484 A ) quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem manducare praescriptum est, illum utique qui descendit e caelo. omnes autem sumus, si merita nostra patiantur, iustitiae sacerdotes, qui unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur.
ergo ita exerceamus et colamus agrum nostrum in istius culturae munere constituti, ut in illa [*]( 1 Leuit. 17, 11 3 Ezech. 18, 4 6 Matth. 13, 38; 24, 40 9 Matth. 24, 41 14 Esai. 1, 13 18 Leuit. 24, 5 sqq. 19 Ioh. 6, 51 21 Ps. 44, 8. Leuit. 10, 7 23 Galat. 4, 26 ) [*]( 1 nascatur fructus ET et (corr. mt) G ergo] enim X 3 dixit d3 Er T 4 ita s. u. m2 P, om. BL filii (i tert. s. u.) Οπ fili FG V mea sunt (est 8. sunt m2) C 5 praeterit (i ex e) a praeteriit P (i alt. s. u.; -iet m2) L ut 8. u. m2 P, om. L duo (m2 duos) P 7 credit Χχ credidit (di pr. eras.) P cet. uicem meritorum LX, meritorum (om. uicem) a 9 est om. χ 10 atque] aut X 12 itaque (ita 8. u. m2) P quae BL 18 idj ad a. idem C 14 offeruntur Χχ offerunt L offertur cet. 15 ante animae add. est PL et s. u. m2 E 16 salutisj salutaris uerbi aC ecclesia (4 ex a m2) PFO die P (m2 dl) L 19 de P (d 8. u. m3) C (d eras.) / 20 nostrae (e postea, add.) P 22 ita om. X 23 munera P (-re m3) L ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 27 )
Et respondentes dixerunt: ubi domine? hoc [*]( c ) [*](17,36) discipuli locuti sunt, dominus autem. ubi praemonuit et quo fugiendum et ubi conmorandum et quid esset cauendum, conplexus est summam definitione generali dicens:
ubi fuerit corpus, [*](13,37) ibi congregabuntur aquilae. itaque prius quae sint aquilae coniciamus. ut quid sit corpus definiamus. iustorum enim animae aquilis conparantur, quod alta petant, humilia [*]( D ) derelinquant, longaeuam ducere ferantur aetatem. unde et Dauid animae suae dicit: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. si igitur intelleximus aquilas, de corpore iam dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus acceperit. nonne tibi uidentur aquilae circa corpus Maria Cleopae et Maria Magdalene et Maria mater domini apostolorumque conuentus circa domini sepulturam? nonne tibi [*]( E ) uidentur aquilae circa corpus, quando ueniet cum [*]( 3 Ps. 125, 6 6 Galat. 6, 8 18 Ps. 102, 5 21 Ioh. 19, 3* 22 Ioh. 19, 25 ) [*]( 4 manipulos extra u. P 5 labores P (-is tn3) Bny 7 et metet PBELT et (ex m. rec. s. u.) re metit L et (-et m3) P, (m2) π et de P (et exp. m2) L 8 laudes P (-is m2) L 11 quod P (d eras.) L 13 summa PBGL 14 et aquilae PBL prius post aquilae transponunt PL 15 quid (ex quod) a quod G et (i 8. o) V enim] autem y, enim autem X (autem del. m2 V) 16 aquilis P (is m3 ex es) aquilaes L 17 induere P (ducere m3) L 18 aquilae ΡΒγLπ et (ae ex a) G aquila aCEFGmlOTV 19 aquilam PBL 22 cleophae LftV et (h exp.) BG magdalenae PG magdalena aBC 23 apostolorumque conuentus om. Gy; conuentus om. E ml T 24 uidetur X ueniet in illa die cum GT )
est etiam corpus, de quo dictum est: caro mea uere est esca et sanguis meus uere est potus. circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis circumuolant spiritalibus. sunt et circa corpus aquilae, quae credunt Iesum in carne uenisse, quia omnis spiritus qui confitetur legum Christum in carne uenisse de [*]( F ) deo est. ubi ergo fides ibi sacramentum, ibi deuersorium sanctitatis. est etiam corpus ecclesia, in qua per baptismi gratiam renouamur spiritu et occidua senectutis in rediuiuas reparantur aetates.