Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

caelorum, stat autem foris nec excluditur, sed non ingreditur [*](15,28) 9 ignorans uoluntatem dei de uocatione gentium seruus iam factus ex filio; seruus enim nescit quid dominus agat. ubi cognouit, inuidet et torquetur ecclesiae bonis et foris stat. foris enim Israhel audit chorum et symphoniam et irascitur, quia hic concinit plebis gratia et consona populi iubilatio.

sed bonus pater etiam hunc saluare cupiebat dicens: tu [*]( 1463 A ) [*](15,31) mecum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi [*]( 1 Luc. 5, 30 4 Luc. 23, 18 7 Ephes. 6, 2 11 Luc. 18, 11 sq. 16 Matth. 21, 31 18 Galat. 4, 7 19 Ioh. 15, 14 ) [*]( 8 requisiuerunt EX requisiuit aX Iudaeus ... u. 6 fructa om. X 4 barabus P barrabus aC 5 foetores (t post s add. s. u. m3) P 6 quaerunt exspectant X 7 antixpm (i m2 ex e) P 9 profluit (1 eras.) PB 10 eos redimere potuit sanguis X 11 pharisaei ET publicani n (s. m2 pharisei) cet. 13 littera aBC litteram X (m del. xV) litteris PLχ 16 praecedunt P (e 8. u m3) praecedent CL regno CFOV 17 nec (c s. u.) P 18 ignorant P (s m2 s. t) L dl* (s eras.) P 19 quod P (m3 quid) L 20 cognouit (er s. ui tn2) P 21 alt. et aCX, sed PBL, om. X 22 et om. C consonat Cχ 23 ante tu add. fili P 24 semper mecum aET )

390
iustus in communione; sed et, si desinas inuidere: et omnia

mea tua sunt, uel Iudaeus sacramenta ueteris testamenti, uel baptizatus etiam noui possidens.

Nemo seruus potest duobus dominis seruire, non [*]( B ) [*](16,13) quia duo, sed unus est dominus. nam etsi sunt qui mamonae seruiant, tamen non ille nouit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum seruitutis inponunt; neque enim iusta potestas, sed iniusta est seruitus.

et ideo ait: facite uobis amicos [*](16,9) I de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis ceterorumque sanctorum gratiam conparemus. nec [*]( C ) [*](16,8) reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum uilici facultatum. et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesiuit auxilia, praedicatur. pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis.

unde ait: si in alieno fideles [*](16,12) non fuistis, quod uestrum est quis dabit nobis? alienae nobis diuitiae sunt, quia praeter naturam sunt neque nobiscum [*]( 1470 A ) nascuntur neque nobiscum transeunt, Christus autem noster est, quia uita est. denique in sua propria uenit, et sui eum non receperunt. ergo nemo dabit quod uestrum est, quia uestrum non credidistis, uestrum non recepistis.

argui igitur uidentur Iudaei et fraudis et auaritiae et ideo qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent — [*]( 5 Matth. 6, 24 20 Ioh. 1, 4. Ioh. 1, 11 ) [*]( 1 sed et, si] et es, si x et om. PL 3 possidens post aacramenta transponuntχ 4 quia non ed. Rom. 5 sed αCO (?), sed quia PBFLzy et (quia s. u.) V mamonae P (mâm. m3) a0 mammonae π (m alt. s. u. m2) cet. 6 seruiunt Z 7 sibi (i alt. ex e) P 8 iniusta] iusta x 9 de om. B iniquos P (s eras.) L (s exp.) mamona PaCX mammona cet. 11 quodiscinius. (i pr. ins. m2) P quod scimus L 14 pulcre P mamona P (mām. m3) FLOV mamona a mammona CKT mammonam cet. 16 uelimus E (i m2 ex le) V (i ex e m2) 18 diuitias P (e s. a̩s̩) L 20 uia PL 22 recepistis (e alt. ex i m2) P 24 facultatis P (-ibus m2) L fuerunt] erunt P (a s. u m2) BL quas cum] quascumque X )

391
conmunem enim ad usum fructus terrarum a domino deo datus [*]( B ) est omnibus —, debuerunt utique participare pauperibus, nec Christum accipere meruerunt, quem Zacchaeus ut adquireret, dimidiam partem bonorum suorum obtulit.

ergo non seruiamus alienis, quia nullum dominum debemus scire nisi Christum; unus enim deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus, per quem omnia. quid ergo? pater dominus aut filius deus non est? sed et pater dominus, quia uerbo domini caeli firmati sunt, et filius deus, qui est [*]( c ) super omnia deus benedictus in saecula. quomodo ergo [*](16,13) nemo potest duobus dominis seruire? unus enim dominus, quia unus deus. denique dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. unde claret unum patris et filii esse dominatum. unus autem est, si non diuidatur, sed totus in patre, totus in filio sit. itaque quia unius deitatis atque dominatus adserimus trinitatem, unum deum et unum dominum confitemur. qui autem aliam patris, aliam filii, aliam spiritus memorant potestatem plures deos et plures dominos in ecclesiam gentilis uitio erroris inducunt. [*]( 3 Luc. 19, 8 6 I Cor. 8, 6 9 Ps. 32, 6. Rom. 9, 5 11 Eph. 4, 5 sq. 12 Matth. 4, 10 18 I Cor. 8, 5 ) [*]( 1 deo om. X dumnatus P ml danmatua L donatus P m2 B 2 utique debuerunt X 3 quo P (qu6 m2) L 4 dimediam P (e in i corr. m3) L seruiamus (a in ras.) 0 seruiemus / (a s. e alt. m2 E) 5 qui Orcy scire debemus X 7 lesus] pater B 8 et s. u. P, om. y 9 quia Maurini 10 super omnia Cπ et (exp. m2) V (cf. de fide \'1 68. de spiro sanc\'o II 68); omnes cet. (auper omnia om. FO) deus om. X s. u. C 13 illi ET 14 si] etsi P (et exp. m2) BL totusl totum P (s s. lp) L 15 ita (om. que) qui unius a quia] qui a (?) X uniusj unum se ml PL (unum esse m3 P, m2 L) EXPLICIT LIBER V. INCFT LIBER VI- B DE EVANGELIO LIBER SEXTUS EXPLICIT. INCIPIT EIUSDEM LIBER SEPTIMUS a EXPLICIT (FI- NIT C) LIBER SEXTUS. INCIPIT LIBEIi SEPTIMUS X (DE LEGE ET PROPHETIS USQ. AD 10 HANNEM ΕγΤ). in ceteris neque subscriplio (st neque inscriptio )

392