Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Et ipse Iesus erat incipiens fere annorum XXX, qui [*]( 1313 D ! ) [*](3,23) putabatur esse filius Ioseph. de generationibus dicturi, quarum nonnullam uidemus in euangelio secundum Matthaeum uel in hoc, cuius interpretationem habemus in manibus, esse distantiam, quoniam non est credibile aduersantia sibi sanctos uiros potuisse dicere, de gestis praesertim domini salutaris quanto studio possumus non dixisse eos discrepantia [*]( E ) demonstremus.
et primum omnium neminem mouere debet quod ita scriptum est: qui putabatur esse filius Joseph. bene enim putabatur, quia natura non erat, sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph uiro suo erat desponsata, generauerat; sic enim habes: nonne hic est filius Ioseph fabri? diximus supra qua ratione per uirginem, diximus etiam qua ratione per desponsatam et quare census tempore nasci uoluerit dominus salutaris: non alienum etiam uidetur ut qua [*]( F ) ratione fabrum patrem habuerit declaremus. hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat, qui fabricator omnium condidit mundum iuxta quod scriptum est: in principio fecit [*]( 1314 D ) deus caelum et terram. nam etsi humana non sunt conparanda diuinis, typus tamen integer est, quod pater Christi igni [*]( 6 Matth. 1, 1 sqq. 15 Matth. 13, 55 21 Gen. 1, 1 23 Matth. 3, 11 ) [*]( 1 credat m2 ex credidit P 2 consequuti AFV consecuti cet. EX- PLICIT LIB I. INCIPIT II P EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT LIBER SECUNDUS L (qui add. DE EUANGL LUCAE) B et (LIBER PRIMUS om. x) X EXPL. DE EUANGELIO SEC LUCA LIB. II INC. LIB. III A DE EUANGELIO LIBER n EXPLICIT INCIPIT EIUSDEM LIBER TERTIUS a FINIT. LIBER SCDS INCIP LIB TERTIVS C EX- PLICIT LIBER SECUNDUS INCIPIT LIBER TERTIUS X 4 XXX APLχ triginta cet. 9 gestis] generationibus X saluatoria Ay 12 esse om. G 13 enim] ait PL qui APB 14 disponsata Ax et (deep. m2) V 19 declaramus (e 8. 9 m3) P declaramur L 23 igne PLπχ et (e ex i m2) V )
Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, [*]( E ) cum Maria de sancto spiritu generauerit Christum et Ioseph a generatione domini uideatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret scripturarum, quae semper uiri originem quaerit. sic enim habes: Phares fuit filius Iuda principis tribus. hic generauit Esrom et Esrom generauit Aram et Aram generauit Aminadab et Aminadab generauit Naasson et Naasson generauit Salmon et Salmon generauit Boos et Boos generauit Obed et Obed [*](F ) generauit Iessae et Iessae generauit Dauid. uiri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis ciuitatum generis adserit dignitatem. quam deforme autem, si [*]( 1315 A ) relicta uiri origine origo feminae quaereretur, ut uideretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus! [*]( 2 Matth. 3, 10, Luc. 3, 9 8 Euseb. Quaest euang. 224, 21 (277, 26) 10 Matth. 1, 3-6 ) [*]( 1 tamquam (t 8. u.) bonos (u 8. o alt.) A 2 securim aEnTV secures T 3 rigida (i pr. m2 ex e) P 4 omnem AaFGL et (m exp.) πV genua humanum X 5 mysteriorum FKV martyriorum (8. a* mysteriorum) C firmare C 6 discribatur X describitur C 7 spu sco LXX generauit F (in mg. m2 generauerit) 0 et (-uerit m2) V xpm generauit Y ioseph (h 8. u.) P 10 iudae X principes A princeps X 11 tribu X (-us m2 itV) hesrom (pr.) PaL et om. X hesrom (alt.) PaLz 12 haram (bis) PaL taram (t a. u. m2) A et alt. om. Oit genuit Gj 13 naasson (pr.) Pa nasson (post a 8. u. m2 a, supra add. e) A nason Gy naason cet. et om. X naasson (alt.) Pa naesson (a a. e m2) A nason Gy naason cet. genuit salmon PX 14 genuit booz L boos (bis) ABCX (booz corr. FV) bohos P (oz 8. 9? m3) booz cet. obed (bis) AB *obet P (om. et) obeht FGт obeth cet. 15 Iessae (bis) Bcripsi, iesse libri, cf. p. 103, 20 16 et 8. u. m3 A curis Gf 18 origine (i alt. ex e m2) P originem (m del.) OKV ) [*]( 7* )
sed etiam alibi diuerso ordine generationem doceamus esse decursam, ne hic quoque euangelistae discrepare uideantur, qui ueterem ordinem sunt secuti. sic enim habes: fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi. uides et a patribus ad filios et a filiis ad [*]( B ) patres originis descriptionem uetere more contextam, uides ubique familiam per uirorum generationes esse decursam: noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam et deum generationum ordinem percucurrit. noli mirari quod Ioseph origo descripta est. etenim secundum carnem natus usum debuit sequi carnis et qui in saeculum uenit saeculi debuit more describi, maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. nam cum uir iustus [*]( C ) fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem nec potuit iustus facere contra id quod lege praescriptum est. sic enim habes quia unusquisque in hereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israhel nec de tribu ad tribum transibunt et omnis filia, quae habet hereditatem tribuum filiorum Israhel, uni ex populo et ex tribu patris sui erit uxor. itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria Dauid, ut profiteretur cum Maria uxore sua. quae [*]( D ) [*]( 3 Eeg. I 1, 1 13 Enseb. Quaest. euang. 224, 27 16 Nam. 1, 4 18 Num. 36, 6—8 20 Luc. 2, 4 sq. ) [*]( 1 ordinem (m eras.) P 4 arad A elcana A helchana (h alt. s. u. m3) P elchana ax helcana cet. ieremiael A iheremel P hieremel L iheremiel u ieremihel EGT ierimiel BCj hierimiel cet. 5 heli (in ras.) F eli A ozi (». m3 al. zoi) A zoi P 6 patrea] patris A origines A discriptionem X (descr. m3 0, m2 u) describtionis (em 8. is m2) P uetere A ml P ueteri A m2 cet. 8 lucas a ioseph 8. «. m3 A 9 usque om. ad AB ad deum a percucurrit P (cu pr. 8. u.) y (cu pr. del. m2) praecucurrit BL percurrit X 10 discripta X (descr. m3 0) 12 discribi FttV in APEyT, om. cet. 13 ioseph (h 8. u.) P originem X (m expo V, origo m3 0. m2 π) origo C 14 et] uel (in mg. m3 et) A 15 poterat L perscribtum A perscriptum G praeceptum B 16 hereditate ABX 17 tribus suae] sua et tribu. A suae (om. tribus) B filii (i tert. 8. u.) m3 P, m1 π 21 et de] de BC )
Cognata quoque Mariae inducitur Elisabet, primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum et apostolus docuit dicens: optabam enim anathema esse ipse pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. cognatae ergo, quia ambae Israhelitae erant, simul et cognatae, [*]( E ) quia ambae erant ex tribu Iuda. didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elisabet. nam exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem inquit Iudae et intrauit in domum Zacchariae. cum enim iuxta tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit, utique cum in ciuitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda, maxime cum ex genere Elisabet fuerint sacerdotes, quorum deus portio est. simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, [*]( F ) Christum ista generauerit et altera de sancto spiritu conceperit, altera sancto repleta spiritu prophetauerit, secundum carnem quoque uideantur fuisse cognatae quae secundum deum spiritalis cognationis consortio non carebant! quodsi omnis feminae caput uir secundum sanctum apostolum et sunt duo in carne una secundum legem diuinam, utique hi qui una caro erant et unus spiritus qui poterat fieri ut uiderentur patriam et [*]( 3 Luc. 1, 36, Euseb. Quaest. euang. 224, 47 5 Rom. 9, 3 sq. 9 Luc. 1, 39 sq. 11 Num. 2, 2 13 Deut. 18, 6 14 Deut. 18, 2 19 Ephes. 5. 23, Euseb. Quaest. euang. 225, 34 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 2 patriae (e eras.) A 4 omnia X (-es corr. πV) et] te PLX 5 ipse esse LX 6 cognati P (-tę corr.) FO 8 tribum (m eras.) P 9 et 8. u. A, om. X 10 ciuitate A 11 iudae A (ae ex a) y iudaee (e exp. m2) P iudaeae uel iudeae cet. domo P 12 praescripserat L et (i 8. a alt.) m3 P, m2 T 13 ciuitatem PL iudae ABCx iudee (e exp. mZ) P iudaeae uel iudeae cet. 14 ex s. u. m3 A 16 ista A illa cet. spu aco x 17 completa (conpleta tt) om. sancto X 18 uidentur B quam (8. m2 i quae) P spiritales AF et (-is m2) OV 19 cognationes F et (-is m2) OV omnes ΑαFγ et (-is mZ) πV 21 hii PG et (i alt. eras.) V erant (n 8. u. m3) P 22 qui P (eras.) T (8. m2 quomodo) quin aX (n del. OV, quomodo C )
Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus nero Lucas a Christo usque ad deum perduxerit explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: <liber generationis Abrahae\', sed: liber [*]( B ) generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur; duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.
prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, [*]( C ) cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus [*]( 2 Luc. 1, 32 7 Euseb. Quaeat. euang. 226, 36 (268, 17) 11 Matth. 1, 1 18 Gen. 12, 4 19 Gen. 15, 6 21 Gen. 12, 1-3 ) [*]( 1 diuisa FO accidit APL gabriel A 2 praenuntiauerat a (i 8. a tert.) ΕγLπΤ dt.s AL d§ cet. 4 mansisse X (8. m2 manaase V) discimus ed. Rom. dicimus libri 7 ab om. V 10 ab BCχ. 8. u. m2 TV, om. cet. 12 generationis om. X fili pr.] filii X et (i tert. 8. u.) m2 B, ml n fili alt.] filii LX et (i tert. 8. u.) m2 PB, ml w 14 fidelissimi (i ult. ex a m2) P 18 moysen X (i 8. en m2 n; ante post moysen s. u. m2 add. V) 19 et cognoscens X 20 quia LX (a eras. V) 21 meruit X 22 post tui add. et uade aLx 23 monstrauero X )
Dauid quoque merito et ipse auctor generis declaratur, quia cum iureiurando responsum quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset accepit; sic enim scriptum est: iurauit dominus Dauid ueritatem, et non paenitebit eum: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam et alibi: semel [*]( E ) iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo et in Paralipomenis: et erit cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab his qui ante te fuerunt. per Esaiam quoque idem dominus deus generationem domini [*]( F ) reuelauit dicens: exibit uirga de radice Iessae et flos ex [*]( 4 Euseb. Quaest. euang. 232, 34 (274, 19) 7 Ps. 131, 11 0 Ps. 88, 36 sq. 12 Paralip. I 17, 11-13 20 Esai. 11, 1 aq. ) [*]( 1 ergo A igitur eet. sacrosanctae ABC sacrosanctum cet. 2 oraenlo (o alt. ex um) P esse primo X 3 is] his F et (h eras.) POizV; auctor his G instaurator π 4 aulae ecclesiae LX responsioncm AB 5 quia] qui P responsum accepit (om. deinde accepit) A 7 iurauit (b 8. u alt.) A 8 ueritatem om. C ex] et de Εγ T9 meam] tuam ed. Rom.; ef. lib. III 8. 42 10 uerba inde a semen usque ad es tu (p. 122 u. 14) desunt in A, in quo infra in mg. folii 21° m. saec. XV haec adscripsit: hic dificiOt qnt\'ni III. interciderunt utro quaterniones duo 11 sedis X (-es corr. itV) 12 paralipomenis (on 8. is m2) E paralipomenon C paralipiminonis OV paralipomononie F paralipominonis L paralippemenon « n 13 tui ay, om. cet., cf. ήμἐραι aoo et p. 105 u. 5 dormies B 15 aedificauit FGrOV 16 patre aL 17 disperdam X 18 te om. COrt, 8. «. G 20 exiet XX; cf. p. 54, 14 uirga χ fios cet. iessę PB iesse cet. ex] de BG )
Omnia conuenire de Christo euidentibus signatur oraculis. nec posse diuinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam deriuari, qui Dauid filius fuit, cuius finis haud dubie [*]( B ) cognoscitur; finis enim fuit regni Salomonis et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. unus est Christus, cuius regnum non habet finem. deinde nullis Salomon gentibus imperauit, Christus [*]( 2 Essi. 11, 10 4 Esai. 9, 6 18 Euseb. Qaaest. euang. 275, 14 21 Reg. III 11, 44 23 Luc. 1, 33 ) [*]( 1 radice eius EyT et (eius s. u. m2) n aacendit FLOV et (-et m3) P, (m2) B requiescit P (-et m3), B (-et m2) supra aB super (corr. snpra) P dni BELT 3 iessae P (a exp.) B iesse cet. eisurgit X (-et m2 V) 8 est s. u. P et (ex erit) B erit Cχ 10 interpretatione αΒΕγ Tinterpretationem cet. eo 8. u. G, dõ aX 11 homines B esse BX (-et m2 V) 13 factus X (a 8. us m2 V) qst om. B 14 alt. consiliarius om. aX 15 meus (s. m2 t deus) V princeps et pacis X 17 supra pr.] super X supra ale.] super Вγ 19 solomonis Pa 20 haut (h 8. u. m2) P 21 solomonis ac salomonis ra ex o) PK 22 est s. u. P 23 denique B solomon a salamon G salomon (a ex o) a )
et ideo istos duo generis auctores euangelista delegit, unum qui promissum accepit de congregatione populorum, alterum qui de generatione Christi oraculum consecutus est. et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in domini generatione describitur, quia plus est promissum accepisse de Christo quam de ecclesia, quoniam ecclesia ipsa [*]( F ) per Christum. ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum, alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui saluat eo qui saluatur. et ideo Dauid filius dicitur: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid; eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus, licet apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum; Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus, ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur, huic quasi principi familiae gentiumque praerogatiua seruatur, ut ab Abraham generationis [*]( 1318 A ) dominicae manaret exordium; qui enim fidei auctor est, ipsum adserere scriptura quoque debuit diuinae generationis auctorem.