Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Factum est uerbum dei super Iohannem Zacchariae [*](3,2) filium in deserto. congregaturus ecclesiam dei filius ante operatur in seruulo. et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse dei uerbum super Iohannem Zacchariae filium in deserto, ut ecclesia non ab homine coeperit. sed a uerbo. ipsa est [*]( c ) enim desertum, quia plures fili desertae magis quam eius quae habet uirum. denique ipsi dicitur: laetare sterilis et: exsulta desertum, quia nullis adhuc conuenae plebis operibus colebatur neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre poterant, meritorum suorum uerticem praeferebant. nondum uenerat qui diceret: ego autem sicut oliua fructifera in domo domini, nondum uitis illa caelestis fructus palmitibus suis uerborum quodam suorum [*]( D ) traduce ministrabat. factum est ergo uerbum, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra generaret, factum uerbum est, uox secuta est; uerbum enim prius intus operatur, sequitur uocis officium. unde et Dauid dicit: credidi propter quod locutus sum.
prius credidit. ut loqui posset. factum est autem [*](3,3) uerbum, ut sanctus Baptista Iohannes paenitentiam praedicaret. [*]( 5 Rom. 8, 17 11 Esai. 54, 1 12 Esai. 54, 1 13 Esai. 52, 9 16 Pa. 51, 10 17 Ioh. 15, 1 22 Ps. 115, 1 (10) ) [*]( 1 loquar X 3 saltem P (e ex i m3) et (i s. e) G saltim (i ex e) T 4 patri X (patris m2 π) 5 uidetur r xpin (s s. rp m3) P 6 dI PB et (I in raa. m2) a dni cet. 7 ante om. X 8 po- 6uit bene a 9 esse] est X dl uerbum PaEGL uerbum dl CO uerbum dni cel. 10 enim est y. 11 fili 0 filii cet. (i alt. 8. u. PFV) 13 et om. P nullus P conuenientis Εγ T 15 non poterant BCG proferebant y 17 domo dl C illa. P 18 palmitibus (ti 8. u. m3) P 20 est uerbum ayL; factum uerbum est om. T 21 sequuta FπV 22 quod et a loquutus Fπ V 23 possit LX (posset m2 F) autem est PB, est om. a )
at uero sanctus Matthaeus et Marcus et uestitu et cinctu et cibo prophetam declarare uoluerunt, eo quod uestitum de pilis camellorum habuit et zonam pelliciam super lumbos suos, [*]( 1304 A ) lucustas autem et mel siluestre edebat. praenuntius enim Christi non patiebatur inmundarum perire exuuias bestiarum ipso quoque uestitus indicio designans Christum esse uenturum, qui beluina inluuieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum gentilitatis inmundae peccata suscipiens in illo tropaeo crucis amictu quodam se nostrae carnis exueret.
quid autem sibi uult cinctus zonae pelliciae nisi quod caro ista, [*]( B ) quae mentem prius grauare consueuerat, ea post aduentum domini non inpedimento coepit esse, sed cingulo? eo quod iuxta Dauid in salicibus organa nostra suspendimus et iuxta [*]( 2 Rom. 3, 20 5 Luc. 16, 16 6 cf. Gal. 3, 24 11 Matth. 3, 4, Marc. 1, 6 23 Ps. 136, 2 ) [*]( 3 renocabat X errore. (m eras.) P 4 paenitentia (ã m2 ex a) P gratia BEGT 5 lex enim π 6 lex] lex et P paenitentia] praenuntia- EfT 8 super PL supra cet. 9 di uerbum PaCL dni uerbum B uerbum dni 0 uerbum dl eet. alia non (a non in ras.) P et (s. u.) alia V 13 camellorum (1 pr. eras.) P camillorum m camelorum eet. 14 lucustas PmlB lucas C locustas Pm3 cet. siluestrem (m eras.) OV, (m exp.) Fn 17 beluina inluuie (om. que) G beluina inluuie et y beluina in∗luui∗e∗ (g, a, q\'eras.) E beluina induuie. (duuie in ras.) quae (bcluinis induuiis quae m2 et mox sunt m2 in mg. post contexta) F, beluinas (as m2 ex a) indunias (d et as in ras. m2) quae (8. quasi m2) et mox contextas (as in ras. m2) V 20 uult om. P 21 consuerat BY 22 cingulum a eo quod a scilicet PL eo quod et cet. )
cibus [*]( C ) quoque propheticus index officii nuntiusque mysterii est. quid enim tam otiosum ad hominis officium quam lucustas quaerere et quid tam plenum ad uatis mysterium? nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum inertes, ad tactum fugaces, uagae saltu, ore stridulae sunt lucustae, eo conuenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine grauitate, sine uoce sonum querellae [*]( D ) ederet, uerbum uitae ignoraret. hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerosior populus congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur. ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle siluestri, non intra aluearium legis plebis Iudaicae fetu repperta, sed in campis et foliis siluae gentilium errore diffusa, iuxta quod dictum est: inuenimus eam in campis siluae.
et hic quidem mel siluestre edebat adnuntians populos de petrae melle saturandos, sicut scriptum [*]( E ) est: et de petra mellis saturauit eos. sic etiam Helian corui cibo aduecticio et lucratiuo potu inter deserta pauerunt, ut indicio foret populos nationum taetro squalentes colore [*]( 1 Philipp. 3, 3 18 Ps. 131, 6 21 PS. 80, 17 22 Reg. III 17, 6 ) [*]( 2 uoluptatibus (p ex n) V doluntatibus oFO 3 in alt. PL, om. cet. õ adparatu (ad 8. u.) P 7 lucustas P locustas cet. 9 inertis P (-es m3) V (-es m2) L ad tactum (t pr. add. m2) P atactum L ad actum a 10 lucustae Pa locustae cet.. 11 usum (m eras.) P 12 quaerellae P (a pr. et 1 pr. eras.) V (1 alt. eras.) a querellae G et (1 pr. exp.) Fπ quaerelae BO querelae cet. 14 numerus maior populi PL 15 gratiam (m eras.) P\' 18 scriptum X 20 de petrae a de petre (a s. e ult.) T de petra Er petrae cet. 21 et om. a de om. π mellis (e 8. is m3) P mellae B melle E (8. u. m2) et (e alt. ex is m2) FY, om. y Helian scripsi heliã (5 ex a m2) P heliam cet. 22 adoecticio PL aduenticio eet. 23 populos (o alt. ex u m2) P aqualente JEyT )