Expositio Evangelii secundum Lucan
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
non mediocris quoque causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam uiro cerneret, partum non potuit habere suspectum. fallendi autem principis mundi fuisse consilium ipsius domini uerba declarant, cum apostoli iubentur tacere de Christo, cum sanati prohibentur [*]( 12S3 A ) gloriari de remedio, cum daemones praecipiuntur silere de dei filio. fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam apostolus declarauit dicens: sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principium istius saeculi cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, hoc est: numquam me redimi domini morte fecissent. fefellit ergo pro nobis, fefellit ut uinceret, fefellit diabolum, cum temtaretur, cum rogaretur, cum dei filius diceretur, ut [*]( B ) nusquam diuinitatem propriam fateretur. sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitauit, cum diceret: si filius dei es, mitte te deorsum, tamen uel sero cognouit et discessit ab eo. cognouerunt et daemones, qui dicebant: \'nouimus qui sis, Iesus, filius dei. quid [*]( 4 sqq. Origcnes hom. in Lucam VI (XIII 1815 a-c M.) 8 Matth. 16, 20; 8, 4 9 Luc. 4, 35 11 I Cor. 2, 7 sq. 20 Matth. 4, 6 22 Matth. 8, 29 ) [*]( 1 mendacio (0 s. U.) P praegnax (ns s. x m3) P praegnans cet. 2 indisponsata X (indesp. m2 0) disponsata X 4 ut om. X 5 fallere X disponsatam B (desp. corr.) X 6 susceptum X (suspectum m2 FKV) post autem add. ut dixi E-(T; ut dixi om. autem G 7 principg ΕγΤ 8 sci y (sanati m. rec. ET) 9 de dei filio post remedio transponunt X 10 ut dixi om. X, autem G 12 principium (i tert. eras.) PGr principum cet. 13 istius] huius X 15 fecisset αΟ et (-ent m2) Fn fefellit (1 pr. s. u.) P 16 uincereip (t s. lp m3) P 18 proprietatem E (corr. propriam) T fefellit magis E 21 -uel om. C uel se recognouit aL cognorunt B daemones (dae in ras.) P 22 nouimus te ΕγΤ quia es ΕγΤ ihu PL. om. X )
Bene autem sibi diuiserunt euangelistae, ut sanctus Matthaeus Ioseph ab angelo moneri induceret ne dimitteret [*](1,27) Mariam, Lucas illic euangelista testimonium ferret quod non conuenissent, hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: [*]( D ) [*](1,34) quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? sed et ipse sanctus Lucas uirginem declarauit dicens: et nomen uirginis Maria, et propheta edocuit, qui ait: ecce uirgo in utero accipiet, et Ioseph designauit, qui quoniam praegnatem uidebat quam non cognouerat dimittere gestiebat, et dominus ipse in cruce positus manifestauit, cum dicit matri: mulier, ecce filius tuus, deinde discipulo: ecce mater tua. etiam uterque testatus est, discipulus et [*]( E ) mater, quia ex illa hora suscepit eam discipulus in sua. utique si conuenissent, numquam uirum proprium reliquisset, nec uir eam iustus a se discedere passus esset. [*]( 4 I Cor. 2, 8 9 Matth. 1, 20 15 Esai. 7, 14 16 Matth. 1, 19 19-21 loh. 19, 26 sq. ) [*]( 2 quia PaCG-(V qui cet. habebant (t s. u.) P 5 crucitixissent (x ex c m2) P 10 ne dimitteret aC, accipere EFT, om. cet. 11 illic eras. E, om. γΤ, illuc (corr. illi) P refert LK et (rt in ras.) F referret (re 8. u. m2) 0 referat (a 8. u. m2) V 12 co∗uenissent (g eras. et n s. ras.) P conuenissent (nuen in ras. m2) V cognouissent GLrt hoc C hic (o 8. i m2) O maria id (id in u. ult. m3) P fatetur aCjLX fateretur (re eras.) E 13 cognosco C 15 edocuit PL docuit Er T manifestanit aBC manifeste edocuit G manifestauit dicens X; cf. u. 18 16 concipiet X 17 pregnaatem (n alt. 8. u. m3) P praegnantem cet. 18 et om. ΕγΤ 22 suam a et (m del. m2) C, sua (a ex ã) G conuenissent aL conuenisset cet. 23 passus esset a se discedere / essetJ fuisset X )
pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus, qui probrum coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se[*]( F ) debeat; qui enim coniungitur meretrici unum corpus est. ergo ubique in Ioseph iusti gratia et persona seruatur, ut testis ornetur; os enim iusti mendacium nescit et lingua eius loquitur iudicium, iudicium eius loquitur ueritatem. nec te moueat quod frequenter scriptura coniugem[*]( 1284 A ) dicit; non enim uirginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. denique quam non accepit nemo dimittit et ideo qui uolebat dimittere fatebatur acceptam.
Simul etiam mouere non debet quod ait euangelista: non cognouit eam, donec peperit filium; illud enim uel idioma scripturae est — sicut habes alibi: et donec senescatis, ego sum. numquid post illorum senectutem deus esse desiuit? et in psalmo: dixit dominus domino meo: [*]( B ) sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum. numquid postea non sedebit? uel quia qui causam agit satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam adstruat, incidentem differat. et ideo qui incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium non putauit uberius persequendum uirginitatis Mariae testimonium, ne defensor magis uirginis quam adsertor mysterii crederetur. certe quando [*]( C ) [*]( 1 Matth. 5, 32 6 I Cor. 6, 16 8 Ps. 36, 30 14 Jlatth. 1, 25 16 Esai. 46, 4 18 PS. 109, 1 ) [*]( 1 sententia sit BC 4 obprobrium LX 5 ab alt. 8. u. m3, sed eras. P 6 iungitur Z 7 gratiae (e eras.) P 9 loquitur pr.] loquetur aE\'( iudicium eius loquitur ante ueritatem exp. m2 et 8. u. ante ueritatem add. et P 11 testificatio (ti pr. 8. u. m3) P 18 desiuit B (u eras.) desiit PL 20 scabillum aLX scabellum P (e ex i m3) B (e ex i m1) eet. 21 quia om. FOV, qm̄ G qui s. u. P agit (t in ras.) P discere C 22 ei ut] quod X 23 incedentem (i s. e pr. m3) P 25 prosequendum (pro ex per) V insequendum L )
didicimus seriem ueritatis, didicimus consilium: discamus et mysterium. bene desponsata, sed uirgo, quia est ecclesiae typus, quae est inmaculata, sed nupta. concepit nos uirgo de spiritu, parit nos uirgo sine gemitu. et ideo fortasse sancta Maria alii nupta, ab alio repleta, quia et singulae ecclesiae [*]( D ) spiritu quidem replentur et gratia, iunguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis.
[*](1,28 sq. ) Et ingressus ad eam angelus dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. ipsa autem, ut uidit eum, mota est in introitu eius.
disce uirginem moribus, disce uirginem uerecundia, disce uirginem oraculo, disce mysterio. trepidare uirginum est et ad omnes uiri ingressus pauere, omnes uiri adfatus [*]( E ) uereri. discant mulieres propositum pudoris imitari. sola in penetralibus, quam nemo uirorum uideret, solus angelus repperiret: sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri deprauaretur adfatu, ab angelo salutatur. disce, uirgo, uerborum uitare lasciuiam; Maria etiam salutationem angeli uerebatur. [*](1,29) erat tamen inquit cogitans qualis esset haec [*]( F ) salu-
tatio, et ideo cum uerecundia, quia pauebat, cum prudentia, quia benedictionis nouam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante conperta. soli Mariae haec salutatio seruabatur; bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola [*]( 4 Ephes. 5, 27 7 Apoc. 2, 17 24 Origenes hom. in Lucam VI (XIll 1816 a M.) ) [*]( 2 uterum mysterii, domini matrem ed. Rom. 3 didicimus pr. (di alt. s. u. m3) P dicimus B didicimus alt. (di alt. in u. ult. m3) P discamus (s pr. postea add.) B 4 et aC, om. cet. bene] uere y disponsata LX (desp. corr. π) ecclesiae scripsi ecclesia libri 5 innupta LOK innubta FV concepit (i s. e) P concipit a 8 temporis CX 9 sacerdoti X 12 introitum (m del.) P 14 mysterio (m in ras.) P 18 quodegeneri (e pr. s. u. m2) P quod generi L quod degeneri X (d pr. del. OXV) quod degenere E 21 tamen] enim ΕγΤ 25 plena gratia X )
[*](1,30-32 ) Et ait ei angelus domini: ne timeas, Maria; inuenisti enim gratiam aput deum. et ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum.
hic erit magnus. dictum est quidem etiam de[*]( B ) Iohanne ab angelo quia erit magnus, sed ille quasi homo magnus hic quasi deus magnus; magnus enim dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. et uere et ille magnus, quia maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est. habet tamen maiorem, quia qui minor est in regno dei maior est illo. magnus autem Iohannes. sed coram domino et magnus Iohannes uinum et siceram non bibit, hic cum [*]( C ) publicanis et peccatoribus manducat et bibit. ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae, Christus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores?