Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quaecumque igitur talis esse potuerit [*]( D ) anima magnificat dominum, sicut anima Mariae magnificauit [*](1,47) dominum et exsultauit spiritus eius in deo salutari. magnificatur enim dominus, sicut et alibi legisti: magnificate dominum mecum, non quod domino aliquid humana uoce possit adiungi, sed quia magnificatur in nobis: imago enim dei Christus est et ideo si quid iustum religiosumque fecerit anima illam imaginem dei. ad cuius est similitudinem creata, magnificat et ideo, dum magnificat eam, magnitudi [*]( E ) nis eius quadam participatione sublimior fit, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam aemulatione uirtutis in se uideatur exprimere. magnificat autem anima [*]( 18 Ps. 33, 4 20 II Cor. 4, 4, Coloss. 1, 15 22 Gen. 1, 27 ) [*]( 4 fort. in gaudio, cf. p. 40, 6 10 dm̄ X (in mg. m2 dum F) 11 dno PG 14 uitiis (i tert. 8. u.) P uitiis est X (est del. m2 FV) aitiis sit G uitiis sit et T et (et 8. u. m2) E7 15 custodiatque eum X (que eum eras. FY) 18 legis PL 19 quod (d s. u.) TT et (d 8. u. m2, sed eras.) E quod (8. u. m2 quo) F quo BCG quod omnino (om. doniino) a 19 humana uoce aliquid X 20 posset (e ei i) a posse F et (m2 possit) OV 21 fecerit anima aut religiosum PL 23 eam (u 8. a m2) 0 eius L )

56
Mariae dominum, et exsultat spiritus eius in deo, eo quod et anima et spiritu patri filioque deuota unum deum, ex quo omnia, et unum dominum, per quem omnia, pio ueneretur adfectu.

sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia [*]( F ) plenior. nec otiosum uidetur quod et ante Iohannem Elisabet prophetat et Maria ante domini generationem; serpunt enim iam temtamenta salutis humanae. nam sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus inchoantur, ut feminae quoque muliebria opera deponentes infirmitati renuntient et anima, quae non habet sexum, ut Maria, quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem.

Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus [*]( 1291 A ) [*](1,56) et reuersa est in domum suam. bene inducitur sancta Maria et exhibuisse officium et mysticum numerum custodisse: non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti uatis profectus. nam si primo ingressu tantus processus exstitit, ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis, quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. unguebatur itaque et quasi bonus athleta exercebatur [*]( B ) in utero matris propheta; amplissimo enim uirtus eius certamini parabatur. denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabet pariendi tempus inpleret. quodsi diligenter aduertas, . inuenies hoc nusquam positum nisi in generatione iustorum. [*]( 2 I Cor. 8, 6 7 Origenes hora. in Lucam VIII (XIII 1819 c M.) 21 Origenes hom. in Lucam VIIII (XIII 1822 c M.) ) [*]( 1 exultauit (m2 exultat) X 4 mariae quo PBCL mariae quoque απ et (que eras.) FV quoque mariae G quoque mariae quo ΕγΤ quoque (s. u. m2) marine quoque (que eras.) 0 8 bonum ErT incoantur Βπ inchoantur (n alt. s. u. m2) G inchoatur EfT 9 muliebria (a 8. «.) P in6rmitato (i 8. e wi2) P 11 ergo (txp. m2) errorem P 12 illa quasi GT 13 bene dicitur X (b. inducitur m2 FO) 14 et pr. s. u., sed eras. P, eras. V, om. L 18 repleretur (re alt. s. 14.) m3 P, m2 EFyOnT repletur GV 19 temporis stae (iata m3) mariae P 21 unguebatur (u alt. del. m3) P, (u alt. exp.) a )

57
[*](1,57) denique inpleti sunt dies, ut pareret Maria, inpletum est tempus, ut pareret Elisabet, inpletum est uitae tempus, cum sancti uiri ex hoc uitae curriculo demigrarent. plenitudinem iusti uita habet, inanes autem dies sunt inpiorum.

peperit [*]( c ) [*](1,58) ergo filium Elisabet et congratulabantur uicini. habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia conmune est bonum; iustitia enim conmunis est uirtus. et ideo in ortu iusti futurae uitae insigne praemittitur et gratia secutura uirtutis exsultatione uicinorum praefigurante signatur. pulchre autem tempus, quo fuit in utero propheta, describitur, ne Mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod [*]( D ) praesentia domini matris in utero roboratur, qui infantiae inpedimenta nesciuit. et ideo in euangelio nihil super eo legimus nisi ortum eius et oraculum, exsultationem in utero, uocem in deserto. neque enim ullam infantiae sensit aetatem qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi.

[*](1,60—64 ) ! Et respondit mater eius et dixit: non, sed uocabitur Iohannes.. et responderunt ad illam: nemo [*]( E ) est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. adnuebant ergo patri eius quem uellet uocari eum. et accepit pugillarem et scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt omnes. continuo autem resoluta est lingua eius et apertum est os eius, et loquebatur benedicens deum. mire sanctus

euangelista praemittendum putauit quod plurimi infantem patris nomine Zacchariae adpellandum putarunt, ut aduertas [*]( P ) matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum spiritu, quod ab angelo ante Zacchariae fuerat [*]( 17 Ephes. 4, 13 ) [*]( 3 demigrarent P (u s.$alt. m3), w (i s. c alt.) demigrarunt L 8 praemittitar (tti s. u.) P promittitur L. secuturae X 15 nemo LX (neque m2 0) 22 accepit (pit s. u.) P pugillares PEL pugillarê (6 ex ea) B et (t ex d) P. om. y* dicens om. PLX 28 non om. BFitV, 8. u. m2 0 29 infusio X (-sum m2 FO) post angelo s. u. ml adscripsit 3 fere litt. nunc erasas in P )

58
praenuntiatum. et quidem ille mutus intimare uocabulum fili nequiuit uxori, sed per prophetiam Elisabet didicit quod non didicerat a marito. Iohannes est inquit nomen eius, hoc est: non ei nos nomen inponimus, qui iam a deo nomen accepit. habet uocabulum suum quod agnouimus, non quod[*]( 1292 A ) elegimus. habent hoc menta sanctorum, ut a deo nomen accipiant. sic Iacob Israhel dicitur, quia deum uidit, sic dominus noster Iesus nominatus est, antequam natus, cui non angelus, sed pater nomen inposuit. reuelabitur enim inquit filius meus Iesus cum his qui cum eo iocundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis. et erit post annos hos et morietur filius meus Christus et conuertetur saeculum. uides angelos quae audierint, non quae usurpauerint nuntiare. nec mireris si nomen mulier [*]( B ) quod non audiuit adseruit, quando spiritus ei sanctus, qui angelo mandauerat, reuelauit. neque poterat domini ignorare praenuntium quae prophetauerat Christum.

et bene additur quia nemo in cognatione eius uocabatur hoc nomine, ut intellegas nomen non generis esse, sed uatis. Zaccharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei adfatum eripuerat[*]( C ) et auditum, quod uoce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens:Iohannesestnomen eius. et hic nomen non inponitur, sed adstruitur meritoque continuo resoluta est lingua eius, quia quam uinxerat incredulitas fides soluit. credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra, quae incredulitatis uinculis est ligata, rationis uoce soluatur. Scribamus spiritu mysteria, si uolumus loqui, scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in [*]( D ) [*]( 7 Gen. 32, 28 9 Hesdrae IIII 7, 28-30 17 Origenes hom. in Lucam VIIII (XIII 1823 ab M.) 25 Ps. 115, 1, II Cor. 4, 13 27 I Cur. 14, 2 28 11 Cor. 3, 3 ) [*]( 1 fili V filii P (i tert. 8. u. m3) FO (i tert. s. u. m2) cet. 2 per om. PL, 8. u. 0 4 ei ex et m3 B nos ei L ct m2 0 6 dno CG 7 sic pr. ex si ml P, m2 FOV, siquidem m2 ex si π sic alt. ex si ml P, m2 FOV, siquidem m2 ex si n 10 iucundabuntur B 11 CCCC PL 12 iha ips PL 21 loquutus FOV 23 hoc PL huic T )

59
tabulis cordis carnalibus. etenim qui Iohannem loquitur Christum prophetat. loquamur Iohannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri. quod in sacerdote tanto inrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei cohercebant.

Et Zaccharias pater eius inpletus est spiritu [*](1,67) sancto et prophetabat dicens. uide quam bonus deus et facilis indulgere peccatis non solum ablata restituit, sed [*]( E ) etiam insperata concedit. ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia dei maxima, quod eum qui negauerant confitentur. nemo ergo diffidat, nemo ueterum conscius delictorum praemia diuina desperet. nouit deus mutare sententiam. si tu [*](1,76) noueris emendare delictum. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis.

pulchre cum de domino prophetaret, ad [*]( F ) prophetam sua uerba conuertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret, ne cum publice numeraret sua quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia uideretur, quae agnoscebat in filio. sed fortasse aliqui quasi inrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum adloquitur infantem. uerum si teneamus. intellegimus profecto quod potuit uocem patris natus audire, qui Mariae salutationem, antequam [*]( 1293 A ) nasceretur, audiuit. sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei, non corporis aetate reserantur, habebat intellegendi sensum, qui exsultandi habebat adfectum.