Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Denique ecce inquit ancilla domini; contingat[*](1,38) mihi secundum uerbum tuum. uide humilitatem, uide [*](E )deuotionem. ancillam se dicit domini, quae mater eligitur, nec repentino exaltata promissu est. simul ancillam dicendo nullam sibi praerogatiuam tantae gratiae uindicauit, quae faceret quod iuberetur; mitem enim humilemque paritura humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. ecce ancilla domini; contingat mihi secundum uerbum tuum. habes obsequium, uides uotum; ecce enim ancilla domini [*]( 5 Luc. 1, 18 12 Esai. 7, 14 25 Matth. 11, 29 ) [*]( 6 se scire C 8 posset B et (e ex i) F 10 et a. U. m2 V, om. FOzt 11 audire ti a. e) PFr. et (-ri corr.) OV 12 signum tibi / 16-tanto enim B tantum P; tanti namque ed. Rom., tanti enim Maurini 17 ore (o 8. u.) P 23 promissu P (o s. u m3) L promissio X (i alt. exp. π, eras. V, promissione m2 FO) promisso cet. 28 enim om. P; )

51

apparatus officii est, contingat mihi secundum uerbum tuum conceptus est uoti. quam cito ergo etiam de [*]( F ) inpari condicione credidit Maria! quid enim tam inpar quam spiritus sanctus et corpus? quid tam inauditum quam uirgo praegnas contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cuius carior cura est uirgini? Zaccharias autem non de inpari condicione, sed de senili aetate non credidit; nam [*]( 1288 A ) condicio congruebat. ex uiro et femina sollemnis est partus nec incredibile debet uideri, ubi natura concordat. cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas inpediat naturam; non est tamen inrationabile ut minor cedat causa maiori et potior praerogatiua naturae usum inferioris excludat aetatis. huc accedit quod Abraham et Sarra filium in senectute susceperant et Ioseph filius senectutis est. quodsi quia risit Sarra reprehenditur, iustius condemnatur [*]( B ) qui nec oraculo credidit nec exemplo; Maria autem cum dicit: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? non uidetur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret interrogauit. unde et meruit audire: beata quae credidisti. et uere beata, quae sacerdote praestantior. cum sacerdos negasset, uirgo correxit errorem. nec mirum si dominus redemturus mundum operationem suam inchoauit a Maria, [*]( C ) ut per quam salus omnibus parabatur eadem prima fructum salutis hauriret ex pignere.

et bene quaesiuit quomodo fieret; legerat enim quia uirgo generaret, non legerat quemadmodum [*]( 13 Gen. 21, 2 14 Gen. 37, 3 15 Gen. 18, 13 20 Luc. 1, 45 ) [*]( 1 apparatus (p pr. s. u. m3) P 3 condicione] conceptione Py 5 praegnai (g s. u. m3, ns s. x m3) P praegnans cet. 8 solemnis PFG 12 praerogatio (deinde 2 uel 3 litt. erasae) P 13 huic G (i 8. u. m2) T (i in ras.) Er accedit (e ex i) m3 P, m1π accidit L sarra (r pr. eras.) OV, (r pr. exp. m2) CF sara BEfT 15 sarra (r pr. eras.) 0 (r pr. exp. m2) C sara BEFrT 19 licet (quet s. cet m3) P 23 incoauit Bn a 8. u. P maria (s. m2 matre) 0 matre X 25 pignere PmlL pignore 0 (e a. o m2) P m3 cet. 26 generaret (s. 4 conciperet m2) 0 conciperet ΕγΤ 〈sed〉 non ed. 1iom. ) [*]( 4* )

52
uirgo generaret; legerat, ut dixi: ecce uirgo in utero accipiet, quomodo autem acciperet in euangelio primum angelus est locutus.

[*](1,39 sq. ) Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iudae et[*]( D ) intrauit in domum Zacchariae et salutauit Elisabet.

morale est omnibus, ut qui fidem exigunt fidem adstruant. et ideo angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides adstrueretur exemplo, senioris feminae sterilisque conceptum uirgini Mariae nuntiauit, ut possibile deo omne quod ei placuerit adsereret. ubi audiuit hoc Maria, non quasi incredula de oraculo nec quasi incerta de nuntio nec quasi dubitans de exemplo, sed quasi laeta pro uoto, religiosa pro officio, [*]( E ) festina pro gaudio in montana perrexit. quo enim iam deo plena nisi ad superiora cum festinatione contenderet? nescit tarda molimina sancti spiritus gratia.

discite et uos, sanctae mulieres, sedulitatem quam praegnatibus debeatis exhibere cognatis. Mariam, quae ante sola in intimis penetralibus uersabatur, non a publico uirginitatis pudor, non ab studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardauit[*](. F ) in montana uirgo cum festinatione, uirgo officii memor, iniuriae inmemor, adfectu uigente, non sexu relicta perrexit domo.

discite, uirgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo sera, festina in publico mansit aput cognatam suam tribus mensibus; etenim quae propter officium [*]( 1289 A ) [*]( 1 Esai. 7, 14 23 I Tim. 5. 13 24 I Cor. 14, 35 ) [*]( 1 uirgo om. P 5 iodae ΕγΤ iudeae aG iudeae cet. 9 exemplo (v 8. 0 m3) P exemplum C sterelisque (i s. e alt. m3) P 16 sps sci X 17 praegnatibus mlPOV praegratibus F (in mg. praegnantibus), π (m2 praegrauidis) praegnantibus m3 P, m2 0 V cet. exhibere (h s. u. m3) P 23 uirginis (-es m3) P sedes a domos X (F in mg. aedes) 25 aera B seria P (i exp. et 8. m3 id est tarda) a (i exp.), γLV (i eras.) cet. festinat LX (t eras. FV) 26 suam etiam P et (om. aput cognatam suam) 7 etenim om. X )

53
uenerat inhaerebat officio. mansit tribus mensibus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius uideri in publico displicebat.

didicistis, uirgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. uenit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem nec solum uenit, sed etiam prior salutauit; decet enim ut quanto castior uirgo tanto humilior sit. nouerit deferre senioribus, sit magistra humilitatis, in qua est professio [*]( B ) castitatis. est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. contuendum est enim quia superior uenit ad inferiorem, ut inferior adiuuetur, Maria ad Elisabet, Christus ad Iohannem, denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Iohannis, dominus uenit ad baptismum. cito quoque aduentus Mariae et praesentiae dominicae beneficia declarantur; simul enim [*]( C ) [*](1,41) ut audiuit salutationem Mariae Elisabet, exsultauit infans in utero eius, et repleta est spiritu sancto.

uide distinctionem singulorumque uerborum proprietates. uocem prior Elisabet audiuit, sed Iohannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audiuit, iste exsultauit ratione mysterii, illa Mariae iste domini sensit aduentum, femina mulieris et pignus pignoris, istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis [*]( D ) adoriuntur profectibus duplicique miraculo prophetant matres spiritu paruulorum. exsultauit infans, repleta mater est. non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus spiritu sancto, repleuit et matrem. exsultauit Iohannes, exsultauit et Mariae spiritus. exsultante Iohanne repletur Elisabet, [*](12 Matth. 3, 13 ) [*]( 1 quod PLX et m2 0, quo 0 ml cet. 2 eam s. u. P, om. LX C honorem (8. u. m2) deferre 0 exemplum deferre r 7 aenioribus honorem T 11 sq. baptisma PL 13 dominicae (e s. u.) P 17 iohannee (e ex i) m3 P, m2 FOV 20 mulieris CEjOT et m2 πV mulieri mlrtV eet. pignoris CGr et m2 πV pigneris (e ex o m2) EO pignori m1πV cet. 21 locuntur RCGγπΤ intus (tus in ras.) P 22 duplicique (i alt. ex e m3) P 23 est mater f-L est (s. u. m2) mater eat (est eras.) V mater est (Biglis :: supra positis) F 25 iohannea (n pr. s. u.) P 26 spus (s alt. add. m3) P )

54
Mariam tamen non repleri spiritu, sed spiritum eius exsultare cognouimus — inconprehensibilis enim inconprehensibiliter operabatur in matre — et illa post conceptum repletur, ista ante [*]( E ) conceptum.

[*](1,42 sq. ) Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi ut ueniat mater domini mei ad me?

nouit sermonem suum spiritus sanctus nec umquam obliuiscitur, et prophetia non solum rerum conpletur miraculis, sed etiam proprietate uerborum. quis est iste fructus nisi ille de quo dictum est: ecce [*]( F ) hereditas domini fili, mercis fructus uentris? hoc est: hereditas domini fili sunt, qui mercis sunt fructus illius, qui de Mariae uentre processit. ipse fructus uentris est, flos radicis, de quo bene prophetauit Esaias dicens: exiet uirga ex radice Iessae et flos ex radice ascendet; radix enim est familia Iudaeorum, uirga Maria, flos Mariae Christus, qui ueluti bonae arboris fructus pro nostrae uirtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediuiua corporis resurrectione reparatur. et unde hoc mihi, ut ueniat [*]( 1290 A ) mater domini mei ad me?

non quasi ignorans dicit — scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem, ut mater prophetae a matre domini ad profectum sui pignoris salutetur — sed quasi non humani hoc meriti, sed diuinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: unde hoc mihi? hoc est: quantum bonum mihi accidit, ut mater domini mei ueniat ad me? non cognosco meum. unde hoc mihi? qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? non usitata haec officia feminarum sunt, ut ueniat mater domini mei ad [*]( B ) [*]( 1 Luc. 1, 47 10 Ps. 126, 3 14 Esai. 11, 1 ) [*]( 7 6cs sps ET 10 iste uentris fructus X (iste fructus uentris 0 m2) 11 filii P (i tert. 8. u. m3) eet. mercis aFLV et (-es m3) P, (-es m2) EOn, (is ex es) BG, merces CrT hec G et (e ex o) m1 P, m2 G 12 filii P (i tert. 8. u. m3) cet. mercis ml PG merces P m3 G m2 cet. 14 ei (e ex d) P de LX, cf. lib. VH s. 8 15 ex] de ΕγΤ radice eius ΕγΤ et (eius 8. u. m2) V 21 sps sci LX )

55
me. miraculum sentio. cognosco mysterium: mater domini uerbo feta, deo plena est.

[*](1,44 sq. ) Ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exsultauit gaudio infans in utero meo.